Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

de secundo hic et tertio et quarto, si libeat, matrimonio disputauimus, non de primo, ne quis in eo, quod diximus: uni homini prostitutam esse quam multis. ad primum maritum referat, cum omnis nobis quaestio de digamia et trigamia fuerit. denique digamiae et trigamiae disputationem hac calce signauimus: \'omnia licent, sed non omnia expediunt\'. non damno digamos, immo nec trigamos et, si dici potest, octogamos. plus aliquid inferam: etiam scortatorem recipio paenitentem. quidquid aequaliter licet, aequa lance pensandum est.

Erubescat calumniator meus dicens me prima damnare matrimonia, quando legit: non damno digamos, immo nec trigamos et, si dici potest, octogamos. aliud est non damnare, aliud praedicare; aliud est ueniam concedere, aliud laudare uirtutem. si autem in eo durus uideor, quia dixi: quidquid aequaliter licet, aequa lance pensandum est, puto non me crudelem iudicabit et rigidum, qui alia loca uirginitati et nuptiis, alia trigamis et octogamis et paenitentibus (scortatoribus) legerit praeparata.