Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Aperiant, quaeso, aures obtrectatores mei et uideant me secundas et tertias nuptias in domino concessisse. qui secundas et tertias non damnaui, primum potui damnare matrimonium? in eo quoque loco, ubi interpretamur capitulum apostoli: circumcisus aliquis uocatus est: non adducatpraeputium. in praeputio uocatus est: non circumcidatur, licet quidam-prudentissimi interpretes scripturarum hoc de circumcisione et seruitute dictum esse contendant, nonne apertissime foedera seruauimus nuptiarum?

diximus enim: \'si in praeputio quis uocatus est, non circumcidatur.\' habebas, in.quit, uxor, cum credidisti; noli fidem Christi causam putare discidii, quia in pace nos uocauit deus. \'circumcisio nihil est et praeputium nihil est, sed obseruatio mandatorum dei\'. nihil enim prode est absque operibus caelibatus et nuptiae, cum etiam fides, quae proprie Christianorum est, si opera non habuerit, mortua esse dicatur et hac lege uirgines quoque Uestae et Iunonis uniuirae in sanctarum queant ordine numerari.

et post paululum: \'seruus uocatus es: non sit tibi curae; sed et si potes liber fieri, magis utere\\ etiam si habes, [*]( 2 cf. II Cor. 6, 14 8 *I Cor. 7, 18 12 adu. Iou. I 11 et cf. I Cor. 7, 18 15 cf. I Cor. 7, 15 16 I Cor. 7, 19 19 cf. Iac. 2, 20. 26 23 adu. Iou. I 11 *I Cor. 7, 21 ) [*]( 1 uult] vel Aa.c.mS uis D xpiana Aa.c.m2 in (eras.) xpiano W 2 esse concedit D 3 lienico B et hinico K prohibent Aa.c.D prohibetur Bp.c.m2 4 Aper.-22 tJumerari om. ip 5 nupt. et tercias B conc. in dom. S 7 interpraetantur KUr 9 circumdatur A\']fa.c. 10 quidem Aa.c.mS 11 seru.] add. legis S dictum om. 8 contendunt KXF 12 nupt. seru. B sernamus AI) 13 circumdatur Aa.c. 15 dissidii g uoc. nos 313 16 uocabit D 17 obseruantia A 18 prode est E prodest cet. 21 uniuiro Aa.c.m2 22 sanctorum s queant in mg. B numerare Aa.c.mS 24 fieri liber s )

359
inquit, uxoremetilli alligatuseset soluis debitum et non habes tui corporis potestatem atque — ut manifestius loquar — seruus uxoris es, noli propter hoc habere tristitiam nec de amissa uirginitate suspires. sed etiam sipotescausasaliquas inuenire discidii, ut libertatem pudicitiae perfruaris, noli salutem tuam cum alterius interitu quaerere. habeto paulisper uxorem nec praecurras morantem: expecta, dum sequitur. si egeris patienter, coniux mutabitur in sororem.