Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
Bogo. quae est ista contentio claudere oculos nec apertissimum lumen aspicere? in ecclesia diximus dona diuersa et aliud donum uirginitatis. aliud nuptiarum. et post paululum: concedo et nuptias esse dei donum, sed inter donum et donum magna dinersitas est. et quod dei donum uoce apertissima pronuntiamus, damnare dicimur?
porro, si Ioseph in typo domini accipitur, tunica eius uaria atque distincta in uirginibus, uiduis, continentibus ae maritis est et potest uideri quasi alienus, qui de tunica Christi eBt, cum et ipsam reginam, hoc est ecclesiam saluatoris, in uestitu deaurato eadem uarietate circumdatam dixerimus? sed et in consequentibus de coniugio disputantes eundem sensum secuti sumus: hie locus ad praesentem eontrouersiam non pertinet. dotet enim iuxta sententiam domini uxorem excepta causa fornieationis non repudiandam et repudiatam uiuo marito alteri non nubere aut certe uiro suo debere reeoneiliari.
nee non et alie loco: \'Mulier alligata est, quanto tempore nir eius uiuit- quodsi dormierit nir eius. libera est: eai [*]( 2 *I Petr. 3, 7 S ali. I»«. I 8 17 aai. ki. I 10 22 »it IM. I 10 et *1 Cor. 7. 39 )
Aperiant, quaeso, aures obtrectatores mei et uideant me secundas et tertias nuptias in domino concessisse. qui secundas et tertias non damnaui, primum potui damnare matrimonium? in eo quoque loco, ubi interpretamur capitulum apostoli: circumcisus aliquis uocatus est: non adducatpraeputium. in praeputio uocatus est: non circumcidatur, licet quidam-prudentissimi interpretes scripturarum hoc de circumcisione et seruitute dictum esse contendant, nonne apertissime foedera seruauimus nuptiarum?
diximus enim: \'si in praeputio quis uocatus est, non circumcidatur.\' habebas, in.quit, uxor, cum credidisti; noli fidem Christi causam putare discidii, quia in pace nos uocauit deus. \'circumcisio nihil est et praeputium nihil est, sed obseruatio mandatorum dei\'. nihil enim prode est absque operibus caelibatus et nuptiae, cum etiam fides, quae proprie Christianorum est, si opera non habuerit, mortua esse dicatur et hac lege uirgines quoque Uestae et Iunonis uniuirae in sanctarum queant ordine numerari.
et post paululum: \'seruus uocatus es: non sit tibi curae; sed et si potes liber fieri, magis utere\\ etiam si habes, [*]( 2 cf. II Cor. 6, 14 8 *I Cor. 7, 18 12 adu. Iou. I 11 et cf. I Cor. 7, 18 15 cf. I Cor. 7, 15 16 I Cor. 7, 19 19 cf. Iac. 2, 20. 26 23 adu. Iou. I 11 *I Cor. 7, 21 ) [*]( 1 uult] vel Aa.c.mS uis D xpiana Aa.c.m2 in (eras.) xpiano W 2 esse concedit D 3 lienico B et hinico K prohibent Aa.c.D prohibetur Bp.c.m2 4 Aper.-22 tJumerari om. ip 5 nupt. et tercias B conc. in dom. S 7 interpraetantur KUr 9 circumdatur A\']fa.c. 10 quidem Aa.c.mS 11 seru.] add. legis S dictum om. 8 contendunt KXF 12 nupt. seru. B sernamus AI) 13 circumdatur Aa.c. 15 dissidii g uoc. nos 313 16 uocabit D 17 obseruantia A 18 prode est E prodest cet. 21 uniuiro Aa.c.m2 22 sanctorum s queant in mg. B numerare Aa.c.mS 24 fieri liber s )
In eo quoque loco, ubi tractauimus, cur dixisset apostolus: de uirginibus autem praeceptum domini non habeo; consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a domino, ut sim fidelis, ita uirginitatem extulimus, ut nuptiarum ordinem seruaremus: si uirginitatem dominus imperasset, uidebatur nuptias condemnare et hominum auferre seminarium, unde et ipsa uirginitas nascitur. si praecidisset radicem, quomodo fruges quaereret? nisi ante fundamentaiecisset, qua ratione aedificium extrueret et operturum cuncta desuper culmen inponeret?
si radicem nuptias, uirginitatem fruges diximus, si fundamentum matrimonium et aedificium uel culmen perpetuam castitatem, quisquam uel tam inuidus uel tam caecus obtrectator [*](12 I Cor. 7, 25 15 adu. Iou. I 12 ) [*](1 illi s. l. m2 B soluis ex solum (?) B solues Aa.c.m2D 4 ne tpD 5 potest y 6 dissidii S, om. B libertatem EAY,BDa.c. -tate cet. 8 praecuras Aa.c m2 9 exsp. KII sequitur ante ras. 10 litt. 77 10 coniunx I13W in sor. mut. IJJ 11 in eo-23 castit. om. ljl tractabimus D apost.] paulus AD 12 autem om. & dom. pr. AD 13 tamq.] sicut B .15 praetulimus S 17 hominem Aa.c.m2D sem.] latinum (exp.) sem. B 18 prae(e)cisisset Aa.c.m2D 19 fundamentum § 20 iacisset Aa.c.m2D extrueretur Ba.r. 21 opertorum JIa.c.m2 opertorium ADfip.c. des. cuncta B 22 nuptias] add. si ADW,Kp.c.Bp.c.m2 fructus AD dix. fructus s 24 quis IIBp.r. pr. uelj ne (s. I.) 8. ras. 2 litt. II )