Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Bogo. quae est ista contentio claudere oculos nec apertissimum lumen aspicere? in ecclesia diximus dona diuersa et aliud donum uirginitatis. aliud nuptiarum. et post paululum: concedo et nuptias esse dei donum, sed inter donum et donum magna dinersitas est. et quod dei donum uoce apertissima pronuntiamus, damnare dicimur?

porro, si Ioseph in typo domini accipitur, tunica eius uaria atque distincta in uirginibus, uiduis, continentibus ae maritis est et potest uideri quasi alienus, qui de tunica Christi eBt, cum et ipsam reginam, hoc est ecclesiam saluatoris, in uestitu deaurato eadem uarietate circumdatam dixerimus? sed et in consequentibus de coniugio disputantes eundem sensum secuti sumus: hie locus ad praesentem eontrouersiam non pertinet. dotet enim iuxta sententiam domini uxorem excepta causa fornieationis non repudiandam et repudiatam uiuo marito alteri non nubere aut certe uiro suo debere reeoneiliari.

nee non et alie loco: \'Mulier alligata est, quanto tempore nir eius uiuit- quodsi dormierit nir eius. libera est: eai [*]( 2 *I Petr. 3, 7 S ali. I»«. I 8 17 aai. ki. I 10 22 »it IM. I 10 et *1 Cor. 7. 39 )

358
uult, nubat, tantum in domino\', id est Christiano. qui secundas nuptias tertiasque concedit in domino, primas cum ethnico prohibet.