Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Christus uirgo, mater uirginis nostri uirgo perpetua, mater et uirgo. Iesus enim clausis ingressus est ostiis; in sepulchro eius, quod nouum et in petra durissima fuerat excisum, nec ante quis nec postea positus est; hortus conclusus, fons signatus, de quo fonte manat fluuius ille iuxta Amos, qui inrigat torrentem uel funium uel spinarum: funium peccatorum, quibus ante alligabamur; spinarum, quae suffocabant sementem patris familiae.

haec est porta orientalis in. Hiezechiel, semper clausa et lucida et operiens in se uel ex se proferens sancta sanctorum, per quam sol iustitiae et pontifex noster secundum ordinem Melchisedech ingreditur et egreditur. respondeant mihi, quomodo Iesus clausis ingressus est ostiis, cum palpandas manus et latus considerandum et ossa carnemque moristrauerit, ne ueritas corporis fantasma putaretur, et ego respondebo, quomodo sancta Maria sit et mater et uirgo: uirgo post partum, mater ante, quam nupta.

igitur, ut dicere coeperamus, Christus uirgo, uirgo Maria utrique sexui uirginitatis dedicauere principia; apostoli uel uirgines [*]( 4 cf. Ioh. 20, 26 5 cf. Matth. 27, 60. Luc. 23, 53 etc. 6 Can 4, 12 7 cf. Ioel 3, 18 9 cf. Matth. 13, 24-30 10 cf. Ezech. 44, 1-3 12 cf. Mal. 4, 2 13 cf. Ps. 109, 4. Hebr. 5, 6 et 10. 6, 20. 7, 11 et 17 14 cf. Ioh. 20, 26-27 ) [*]( 1 tibi al. %B 2 respicies A scribtura K scripturas Pp.c.m2 tractata AD sint Ka.c. Y 4 hostiis A ianuis B; add. et AD, E$p.c.m2 5 sepulcro EDB eius] enim 3 et] est KY 6 antea S ortus %B 7 ille fl. man. AD fl. ille man. W qui iuxta amos B 8 Amos] add. in mg. m2 at iohel II, iohel AD pr. funium] fluuium ADa.c.m2 uel sp. fun. s. l. K pecc. fun. 5* 9 ante alig. EKfia.c. antea lig. JIB ante alligamur A ante alligabantur S suffocant S 10 familias AD,Bp.c. familiam ša.c. in] ut ait AD 11 hiezechihel D hiezecihel E iezechiel B ezechiel KAY alt. et om. B in se s. l. E 13 noster om. D 14 respondeat Ep.c.?J respont Ea.c. ingr. est cl. S clausus K, \'I\'a.c. 15 hostiis AD 16 pbantasma S 17 pr. et s. I. m2K alt. et om. B 18 pr. mater] add. eius ?J alt. uirgo om. E, s. l. § 19 uirgo semel E,%a.c. 20 sexus Aa.c.SdD )

387
uel post nuptias continentes; episcopi, presbyteri, diaconi aut uirgines eliguntur aut uidui aut certe post sacerdotium in aeternum pudici: quid nobis ipsis inludimus et irascimur, si subantibus semper ad coitum praemia pudicitiae denegentur?

uolumus opipare comedere, uxorum haerere conplexibus et in numero uirginum ac uiduarum regnare cum Christo: idem ergo praemium habebit fames et ingluuies, sordes et munditiae, saccus et sericum? Lazarus recepit mala sua in uita sua et diues ille purpuratus, crassus et nitidus, fruitus est bonis carnis, dum aduiueret, sed diuersa post mortem tenent loca — miseriae deliciis et deliciae miseriis commutantur —: in nostro arbitrio est uel Lazarum sequi uel diuitem. [*]( 6 cf. Apoc. 20, 4 8 cf. Luc. 16, 19-31 ) [*]( 1 diacones Kd 2 eleguntur KD,AxI\'a.c. uiduae Kp.c.m2S alt. aut] et d 3 quod d nobismet S inl. om. d si sub. in ras. m2 B 4 substantibus Ilp.c.m2D subantibus substantibus (exp.) A cubantibus Kp,c.m2\'F; add. nobis S 5 oppipare § opipare sopire d obsiare (s. I. ut oppipare m2) B adhaerere AD,llp.c.m2 inhaerere d 6 ac] et S 7 hab. fam. pr. AD famis K\'F inluuies Aa.c.mSD inmundit(cA)ies AD 8 syricum KA XI\' sericus d recipit Aa.c.m2fl\'F pr. sua del. ml K, om. d 9 purp.] add. et g carn. bon. AD 11 misenae] add. ac si in nostro in ras. m2 B 12 est arb. § diuit.] add. explicit in domino apologeticum E explicit apol(l)ogeticus ad pammachium (add. cursim contulimus bethlem K, add. emendaui in bethlehem 11) KHT ) [*]( 25* )

388