Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Illud uero ferre quis possit, quod in me reprehenditur, quare exponens capitulum apostoli, in quo de coniugibus scripsit: tribulationem carnis habebunt huiusmodi, dixerim: nos ignari rerum putabamus nuptias saltim carnis habere laetitiam. si autem nubentibus et in carne tribulatio est, in qua sola uidebantur habere delicias, quid erit reliquum, propter quod nubant, cum et in spiritu et in anima et in ipsa carne tribulatio sit?

quae hic condemnatio matrimonii est, si infantum uagitus, filiorum mortes, uxorum abortia, damna domus et [*](18 I Cor. 7, 28 19 adu. Iou. I 13 ) [*]( 1 alterum] seq. rasura 6 litt. II 2 est s. I. m2 B, om. A 3 et om. AD 4 fornicatione K 6 scripturam utroque loco 8 8 pr. quid] quod II$B,Da.c. 9 alioqui S non-erit om. E,s.l.S 12 arguet \'1\' me quil. me A quid] qui Aa.c. aliquid IIp.c. 13 repperit 8,lla.c. esse uid. AD 14 non om. S auctoritatis Sa.r.!? auctoritate AD,IIa.r. sed] non S 19 saltem %B 24 hic] haec S infantium B 25 auortia mortis (mortes \'Fp.c.m2) uxorum diuorcia (deuorcia K s. 1.) damna KlJf uxorum om. g \' auortia EsB diuortia 77 diuortia abortia A diuortias (s eras.) abhostia D )

382
cetera istius modi tribulationem diximus nuptiarum? dum aduiueret sanctae memoriae Damasus, librum contra Heluidium de beatae Mariae uirginitate perpetua scripsimus, in quo necesse nobis fuit ad uirginitatis beatitudinem praedicandam multa de molestiis dicere nuptiarum. num uir egregius et eruditus in scripturis et uirgo ecclesiae uirginis doctor aliquid in illo sermone reprehendit?

in libro quoque ad Eustochium multo duriora de nuptiis diximus et nemo super hac re laesus est; amator quippe castitatis praeconium pudicitiae intenta aure captabat. lege Tertullianum, lege Cyprianum, lege Ambrosium, et cum illis me uel accusa uel libera. inuenti sunt Plautinae*familiae et scioli tantum ad detrahendum. qui in eo se doctos ostentare uelint, si omnium dicta lacerent et in una atque eadem causa et me et aduersarium, id est utrumque, reprehendant, ut, cum e duobus alterum necesse sit uincere, ambos uictos esse contendant.

porro, ubi de digamis et trigamis disserentes diximus: melius est, licet alterum et tertium, unum uirum nosse quam plurimos, id est: tolerabilius est uni homini prostitutam esse quam multis, nonne statim, cur hoc dixerim, subiecimus: siquidem et illa in euangelio Samaritana sextum maritum habere se dicens arguitur a domino, quod non sit uir eius? ego etiam nunc libera uoce proclamo non damnari in ecclesia digamiam, immo nec trigamiam, et ita licere quinto et sexto et ultra, [*](17. 20 adu. Iou. I 14 21 cf. Ioh. 4, 17- 18 ) [*](1 huius ADB dixerimus B adhuc uiueret Bp.c. 4 fuit nobis S beatitudinis D 6 eruditissimus sp.e. 7 eusthochium sD eusthocium EK 8 multa D de in ras. m2 B 9 amator—capt.] transp. ante 7 iu libro m2 B 10 tertulianum AD 11 inuenti E&,Ka.c, intentae B inuentae cet. sunt s. I. B 12 plautianae Sp.c. fam.] fabulae AD,lISp.c. sciolae KXF 13 ostendere B lacerant AD 14 atque eadem] eademque 3 utrumque id est et me et aduersarium S 15 ut] et S e duobus] euidentibus Aa.c.m2D euidentins II in ras. sit] erit 8 16 ubi in mg. II bigamis B 19 tollerabilius AD 20 plurimis AD haec AD dixerimus Xs 24 nec om. B licere et A )

383
quomodo et secundo marito, nubere; sed quomodo non damnantur hae nuptiae, ita nec praedicantur. solacio miseriae sunt, non laudi continentiae.

unde et in alio loco dixi: ubi unus maritus exceditur, nihil refert, secundus an tertius sit, quia desinit esse monogamus. \'omnia licent, sed non omnia expediunt\'. non damno digamos, immo nec trigamos et, si dici potest, octogamos: habeat quaelibet octauum maritum, et esse se uni deneget prostitutam.