Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

et post paululum, cum apostropham fecissem ad apostolum, intuli: si per se nuptiae bonae sunt, noli eas incendio conparare, sed dic simpliciter: bonum est nubere. suspecta est mihi bonitas eius rei, quam magnitudo alterius mali malum esse cogit inferius.ego autem non leuius malum, sed simplex per se bonum uolo.

uult apostolus innuptas et uiduas absque coitu permanere et ad exemplunt sui prouocat et felices uocat, si sic permanserint. si autem se continere non possunt et ardorem libidinis non tam continentia uolunt quam fornicatione restinguere, melius eis \'esse nubere quam uri. ad quod nos intulimus: ideo me-lius est nubere, quia peius est uri, non nostram sententiam proferentes, sed interpretantes apostoli: melius est nubere quam uri, id est: melius est maritum ducere quam fornicari.

si uri uel fornicari bonum esse docueris, tunc bono melius praeferetur; si autem uri malum est, quod malo praefertur, non est germanae et purae integritatis nec eius beatitudinis, quae angelis conparatur. si dixero: \'melius est uirginem [*]( 1 I Cor. 7, 9 6. 15 adu. Iou. I 9 17 I Cor. 7, 9 22 cf. Matth. 22, 30 etc. ) [*]( 1 dicet .EII dicit cet.; add. quia KW est om. AD 2 semper] enim d 3 per se inc. B 4 enim ES, om. cet. 5 apoBtrofam Ea.c.m2A&B; add. id est conuersionem A in mg. m2 6 bon. nupt. S sunt om. AD 7 dic B s. 1. m2 8 nubere] s. 1. add. mulierem tangere (eras.) 8 mihi est AD 9 cogit esse 8 10 bonum per se II uult] add. autem B 11 coitu] corruptione AD,Tlp.c.tii2, add. i corruptione s. I. 8 alt. et] add. ex (eras.) AD 12 feliciores AD,lJp.c.m2 14 continentiam E,%a.c. incontinentia AD in continentiam sp.c. fornicationem § restringere 3,23 in ras. m2 (alt. r exp.) 15 eis esse E eis esset KT est eis IIB esse posse AD esse is est S et ideo B 16 pr. est om. S 17 illud ap. S 18 alt. est om. A 19 pr. fornicare A,sa.c.JIp.c.m2 alt. fornicare Aa.c.m2Ilp c.m2 bono] bona K,xI\'a.c.m2 20 uri malum] nubere melius AD,s s. 1. add. (eras.) quod malo in ras. m2 B 22 comparantur (n exp.) xl\' est om. B )

381
esse quam nuptam\', bono melius praetuli; si autem alterum gradum fecero: - \'melius est nubere quam fornicari\', ibi non bono melius, sed malo bonum praetuli, et multa diuersitas est inter id melius, quod nuptiis, et inter id, quod fornicationi anteponitur. obsecro te, quid in hac dissertione peccaui?

propositum mihi erat non ad meam uoluntatem scripturas trahere, sed id dicere, quod scripturas uelle intellegebam. commentatoris officium est non, quid ipse uelit, sed, quid sentiat ille, quem interpretatur, exponere; alioquin, si contraria dixerit, non tam interpres erit quam aduersarius eius, quem nititur explanare. certe, ubicumque scripturas non interpretor et libere de meo sensu loquor, arguat me quilibet durum quid dixisse contra nuptias. quod si non reppererit, quidquid uel austerum uidetur esse uel durum, id non scriptoris auctoritati, sed interpretis officio deputet.

Illud uero ferre quis possit, quod in me reprehenditur, quare exponens capitulum apostoli, in quo de coniugibus scripsit: tribulationem carnis habebunt huiusmodi, dixerim: nos ignari rerum putabamus nuptias saltim carnis habere laetitiam. si autem nubentibus et in carne tribulatio est, in qua sola uidebantur habere delicias, quid erit reliquum, propter quod nubant, cum et in spiritu et in anima et in ipsa carne tribulatio sit?

quae hic condemnatio matrimonii est, si infantum uagitus, filiorum mortes, uxorum abortia, damna domus et [*](18 I Cor. 7, 28 19 adu. Iou. I 13 ) [*]( 1 alterum] seq. rasura 6 litt. II 2 est s. I. m2 B, om. A 3 et om. AD 4 fornicatione K 6 scripturam utroque loco 8 8 pr. quid] quod II$B,Da.c. 9 alioqui S non-erit om. E,s.l.S 12 arguet \'1\' me quil. me A quid] qui Aa.c. aliquid IIp.c. 13 repperit 8,lla.c. esse uid. AD 14 non om. S auctoritatis Sa.r.!? auctoritate AD,IIa.r. sed] non S 19 saltem %B 24 hic] haec S infantium B 25 auortia mortis (mortes \'Fp.c.m2) uxorum diuorcia (deuorcia K s. 1.) damna KlJf uxorum om. g \' auortia EsB diuortia 77 diuortia abortia A diuortias (s eras.) abhostia D )

382
cetera istius modi tribulationem diximus nuptiarum? dum aduiueret sanctae memoriae Damasus, librum contra Heluidium de beatae Mariae uirginitate perpetua scripsimus, in quo necesse nobis fuit ad uirginitatis beatitudinem praedicandam multa de molestiis dicere nuptiarum. num uir egregius et eruditus in scripturis et uirgo ecclesiae uirginis doctor aliquid in illo sermone reprehendit?

in libro quoque ad Eustochium multo duriora de nuptiis diximus et nemo super hac re laesus est; amator quippe castitatis praeconium pudicitiae intenta aure captabat. lege Tertullianum, lege Cyprianum, lege Ambrosium, et cum illis me uel accusa uel libera. inuenti sunt Plautinae*familiae et scioli tantum ad detrahendum. qui in eo se doctos ostentare uelint, si omnium dicta lacerent et in una atque eadem causa et me et aduersarium, id est utrumque, reprehendant, ut, cum e duobus alterum necesse sit uincere, ambos uictos esse contendant.