Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

nec haec dicens statim iactantiae reus sum, quod ceteris dormientibus solus pugnauerim, sed hoc dico, cautius eos posse pugnare, qui me uiderint uulneratum. nolo tale certamen, in quo te tantum protegas, et torpente dextera sinistra clipeum circumferri. aut feriendum tibi est aut cadendum. non possum te aestimare uictorem, nisi aduersarium uidero trucidatum.

Legimus, O eruditissimi uiri, in scolis pariter et Aristotelia illa uel de Gorgiae fontibus manantia simul didicimus, plura uidelicet esse genera dicendi et inter cetera aliud esse γυμναστικῶς scribere, aliud δογματικῶς: in priori uagam esse disputationem et aduersario respondentem nunc haec nunc illud proponere, argumentari, ut libet, aliud loqui, aliud agere, panem, ut dicitur, ostendere, lapidem tenere; in sequenti autem aperta frons et, ut ita dicam, ingenuitas necessaria est.

aliud est quaerere, aliud definire: in altero pugnandum, in altero docendum est. tu me stantem in proelio et de uita periclitantem studiosus magister doceas. noli ex obliquo et, unde non [*]( 16 cf. Plautus Aul. 195 ) [*]( 1 mirro Aa.c.m.2 myrro D 2 ipso Aa.c.m2D 3 hoc S 4 pugn.] certauerim AD 6 cert.J add. adeas S tanto te g dextra D .7 clypeum KA\'1\' circumferri E ,-ferat KWB -feras AIlDfi (as in ras.) pr. aut del. et s. I. denuo add. m2 A fer.-uict. s. l. m2 A alt. aut bis A 8 possunt D te in mg. m2 II uideo S 10 legemus Ea.c.m2 legamus Bp.c.m2 0 JSIPF,Ka.c.Bp.c., om. cet. scholis K aristotelica K\'Jr,ABp.c.m2ap,c. 11 uel om. B gurgiae(e) E,Ka.c.I\' georgiae Aa.c. georgii Ilp.c. georgice D gorgone B dicimus (corr. discimus m2) W 12 esse uid. AD 13 fujJ-v. et όΟΙp.. uarie scribuntur in codd. scribe B in priori in ras. m2 B esset Aa.r.D 14 dispositi-. onem E et om. 8 respondente Ap.c.tn2sp.r.Ba.c.m2 haec nunc in ras. m2 B 15 illud E$illa cet. ut s. l. m2 A bibet K loqui al. om. D 16 autem om. P 17 frons--def.] fronte et def. et s. I. scr. m2 frons et ut ita dicam ingenuitas necessaria est. aliud difinire A frons ex fons K fronte Aa.c.m2D 18 est om. D difinire Ap.c.m211 pr. alt.] add. quidem 19 dicendum Aa.c.m2 tn me] tum K,\'l\'a.r. tu \'1\'p.r. 20 doces Ap.c. noli s. I. m2 II oblico IIa.e.m2D )

369
putaris, uulnus inferre: directo percute gladio. turpe tibi est hostem dolis perire, non uiribus; quasi non et haec ars summa pugnantium sit, alibi minitari et alibi percutere.