Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Igitur, cum totiens et tam crebro lectorem admonuerim et per singula paene tractatuum milia cautus uiator incesserim, me ita recipere nuptias, ut eis continentes, uiduas uirginesque praeferam, debuerat prudens et benignus lector etiam ea, quae uidebantur dura, aestimare de ceteris et non in uno atque eodem libro criminari me diuersas sententias protulisse.

quis enim tam hebes et sic in scribendo rudis, ut idem damnet et laudet, aedificata destruat, destructa aedificet et, cum aduersarium uicerit, suo nouissime mucrone feriatur? si rusticani homines et uel rhetoricae uel dialecticae artis ignari detraherent mihi, tribuerem ueniam inperitiae nec accusationem reprehenderem, ubi non uoluntatem in culpa cernerem, sed ignorantiam; nunc uero, cum diserti homines et liberalibus studiis eruditi magis uolunt laedere quam intellegere, breuiter a me responsum habeant: corrigere eos debere peccata, non reprehendere.

patet campus, stat e contra acies, aduersarii dogma manifestum est et — ut Uergilianum aliquid inferam — illum aspice contra, qui uocat: respondeant aliter, teneant modum in disputando et me, in libris suis quid uel praetermiserim uel addiderim, doceant. reprehensores non audio, sequor [*](19 Verg. Aen. XI 374 sq. ) [*]( 1 ueletis Ea,,c.m2 uellitis K 2 stantes] statis et B nollitis K 3 toties 7732? tam] cum Sa.c., om. s 4 paene s. l. A tractatum Ka.c. tractuum A intercesserim AD 5 uirgines uiduasque K1\' 6 praeferam E -ferrem cet. lector et benignus B ea etiam B ea om. 3 7 uidentur KADX1\' in uno in ras. m2 B atque in II 9 si 8 radis] add. est S laud. et d. Kl]f 10 destruet Aa.c.m2D; add. et S distructa D structa IIa.c. 12 heretice(ae) EĘj rethoricae cet. theoreticae Engelbrecht 13 ad(c m2)cusatione D 14 in culpam Aa.c. culpae 8 15 disserti DWB,Aa.c.IIp.c. deserti K 16 uelint AIlD,%p.c. ludere B 18 e] de AD contrario B 19 ut] ad K, I\'a.c. uerg. K uirg. cet. 20 resp.] add. aduersario AD,IIp.c.,B in mg., Bp,c.m2 aliter] at Engelbrecht; num alteri? 21 disp.] add. aliter uirgam in docendo AD,fa x, l., B in mg. m2 me] ne D suis quid B in ras. m2 uel om. B 22 non s. I. Tl )

368
magistros. delicata doctrina est pugnanti ictus dictare de muro et, cum ipse unguentis delibutus sis, cruentum militem accusare formidinis.

nec haec dicens statim iactantiae reus sum, quod ceteris dormientibus solus pugnauerim, sed hoc dico, cautius eos posse pugnare, qui me uiderint uulneratum. nolo tale certamen, in quo te tantum protegas, et torpente dextera sinistra clipeum circumferri. aut feriendum tibi est aut cadendum. non possum te aestimare uictorem, nisi aduersarium uidero trucidatum.