Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

et tunc uirginitati posset officere, si nuptias post uirginitatem et uiduitatis castimonia non in gradu tertio poneremus; nunc autem, cum hereticorum sit damnare coniugia et dei spernere conditionem, quidquiddelaudedixerintnuptiarum, libenter audimus. ecclesia enim matrimonia non damnat, sed subicit, nec abicit, sed dispensat sciens, ut supra diximus, in domo magna non solum uasa esse aurea et argentea, sed et lignea et fictilia, et alia esse in honorem, alia in contumeliam, et quicumque se mundauerit, eum futurum esse uas honorabile et necessarium, in omne opus bonum praeparatum.

quidquid, inquam, de laude dixerint nuptiarum, libenter audimus. laudari nuptias libenter audimus, et nuptias condemnamus? ecclesia matrimonia non damnat, sed subicit — uelitis nolitis, mariti, subicit — uirginitati et uiduitati. ecclesia nuptias, sed nuptias in suo opere permanentes subicit, non damnat, nec abicit, sed dispensat. in potestate uestra est, [*]( 1 cf. Ioh. 2, 1-2 3 adu. Iou. I 40 11 cf. II Tim. 2, 20 13 cf. II Tim. 2, 21 ) [*]( 1 uaec. EKlF uec. cet. nam cum] nra non Aa.c.m2 2 chana ESB chanan A canan Da.c. gallilęae E etiam om. B 3 ibit ED,Aa.c.m2 4 uirginitatis Kp.c.Wa.r. posset off. sa.c.B posse suff. E possit off. (0 sup. ras. \'If) cet. si nuptias etiam g et tunc nuptias possim addicere si nuptias AD 5 castimonia Es -iam cet. 6 tertio] testimonio D 8 dixerit S 9 audiuimus -AD non damnat (-ant Aa.c.) matrimonia (-nii Da.c.) AD 11 sicut AD uasa e. aur. EK\'P uasa aur. e. 3 e. uasa aur. cet. 12 quart. et] sed AD 13 honore Ba.c.m2 contumelia Ba.c.m2 14 manducauerit Aa.c.m2 15 honorabilem (b ex u m2 E) E,§a.r. 16 praep. in ras. B paratum AD dix. de 1. B de s. l. §j dixerit Aa.c.mSD 17 utroque loco audiuimus AD audiamus 8 laudare A9B 19 ueletis noletis Ea.c.m2 uellitis nollitis K maritus subicitur B 20 pr. nuptiis D )

367
si uelitis, secundum pudicitiae gradum scandere. quid indignamini, si in tertio stantes nolitis ad superiora properare?

Igitur, cum totiens et tam crebro lectorem admonuerim et per singula paene tractatuum milia cautus uiator incesserim, me ita recipere nuptias, ut eis continentes, uiduas uirginesque praeferam, debuerat prudens et benignus lector etiam ea, quae uidebantur dura, aestimare de ceteris et non in uno atque eodem libro criminari me diuersas sententias protulisse.

quis enim tam hebes et sic in scribendo rudis, ut idem damnet et laudet, aedificata destruat, destructa aedificet et, cum aduersarium uicerit, suo nouissime mucrone feriatur? si rusticani homines et uel rhetoricae uel dialecticae artis ignari detraherent mihi, tribuerem ueniam inperitiae nec accusationem reprehenderem, ubi non uoluntatem in culpa cernerem, sed ignorantiam; nunc uero, cum diserti homines et liberalibus studiis eruditi magis uolunt laedere quam intellegere, breuiter a me responsum habeant: corrigere eos debere peccata, non reprehendere.

patet campus, stat e contra acies, aduersarii dogma manifestum est et — ut Uergilianum aliquid inferam — illum aspice contra, qui uocat: respondeant aliter, teneant modum in disputando et me, in libris suis quid uel praetermiserim uel addiderim, doceant. reprehensores non audio, sequor [*](19 Verg. Aen. XI 374 sq. ) [*]( 1 ueletis Ea,,c.m2 uellitis K 2 stantes] statis et B nollitis K 3 toties 7732? tam] cum Sa.c., om. s 4 paene s. l. A tractatum Ka.c. tractuum A intercesserim AD 5 uirgines uiduasque K1\' 6 praeferam E -ferrem cet. lector et benignus B ea etiam B ea om. 3 7 uidentur KADX1\' in uno in ras. m2 B atque in II 9 si 8 radis] add. est S laud. et d. Kl]f 10 destruet Aa.c.m2D; add. et S distructa D structa IIa.c. 12 heretice(ae) EĘj rethoricae cet. theoreticae Engelbrecht 13 ad(c m2)cusatione D 14 in culpam Aa.c. culpae 8 15 disserti DWB,Aa.c.IIp.c. deserti K 16 uelint AIlD,%p.c. ludere B 18 e] de AD contrario B 19 ut] ad K, I\'a.c. uerg. K uirg. cet. 20 resp.] add. aduersario AD,IIp.c.,B in mg., Bp,c.m2 aliter] at Engelbrecht; num alteri? 21 disp.] add. aliter uirgam in docendo AD,fa x, l., B in mg. m2 me] ne D suis quid B in ras. m2 uel om. B 22 non s. I. Tl )

368
magistros. delicata doctrina est pugnanti ictus dictare de muro et, cum ipse unguentis delibutus sis, cruentum militem accusare formidinis.

nec haec dicens statim iactantiae reus sum, quod ceteris dormientibus solus pugnauerim, sed hoc dico, cautius eos posse pugnare, qui me uiderint uulneratum. nolo tale certamen, in quo te tantum protegas, et torpente dextera sinistra clipeum circumferri. aut feriendum tibi est aut cadendum. non possum te aestimare uictorem, nisi aduersarium uidero trucidatum.