Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

nec statim Hierosolyma caelestis, ut plerique ridicule arbitrantur, in hoc loco intellegitur, cum signum nullum esse potuerit apud homines domini resurgentis, si corpora sanctorum in caelesti Hierusalem uisa sunt. cum ergo et euangelistae et omnis scriptura Hierosolymam sanctam nominent ciuitatem et psalmista praecipiat: adoremus in loco, ubi steterunt pedes eius, ne patiaris audire eam appellari Sodomam et Aegyptum, per quam dominus iurari uetat, quia sit ciuitas magni regis.

Maledictam terram nominant, quod cruorem domini hauserit, et quomodo benedicta loca putant, in quibus Petrus et Paulus, Christiani exercitus duces, sanguinem fudere pro Christo? si seruorum et hominum confessio gloriosa est, cur domini et dei non sit gloriosa confessio? martyrum ubique sepulchra ueneramur et sanctam fauillam oculis adponentes, si liceat, etiam ore contingimus: et monumentum, in quo dominus conditus est, quidam aestimant neglegendum?

si nobis non credimus, credamus saltim diabolo et angelis eius, qui, quotienscumque ante illud de obsessis . corporibus expelluntur, quasi in conspectu tribunalis Christi stantes contremescunt, rugiunt et sero dolent crucifixisse, quem timeant. si post passionem domini, ut scelerata uox concrepat, hic detestabilis locus est, quid sibi uoluit Paulus Hierosolymam festinare, ut ibi faceret pentecosten?

qui retinentibus se locutus est dicens: quid [*]( 1 cf. Hebr. 12, 22 6 *Ps. 131, 7 8 cf. Matth. 5, 35 24 *Act. 21, 13 ) [*]( 1 nec] non B iherosolima B sicut S rid.] periculose K 2 cum] cur K 4 iherusalem B 5 euuangelista B omnes scrip- turae S liierosolimam B 6 praec. ut S in loco om. B 7 eius om. B audiri B, om. S 8 aegyptus K iurare K 9 magni cin. B 10 cruore B hauserat K 12 Christiani om. B fundere G fugere B 13 professio B 14 et mait. 5 utique B 15 si lic.] scilicet B 16 monim. K deus K 17 extimant G 18 saltem G zabulo K 19 illum B 20 contremiscunt B; et add. G rugient K 21 dolent se G timebant B 22 testabilis K 23 uoluerit B herosolimam B ut ibi] ubi K 24 qui om. G se fratribus G )

339
facitis flentes et conturbantes cor meum? ego enim non solum ligari, sed et mori in Hierusalem paratus sum pro nomine domini Iesu. quid ceteri sancti et inlustres uiri, quorum uota et oblationes post praedicationem Christi ad fratres, qui erant Hierosolymis, deferebantur?

Longum est nunc ab ascensu domini usque ad praesentem diem per singulas aetates currere, qui episcoporum, qui martyrum, qui eloquentium in doctrina ecclesiastica uirorum Hierosolymam uenerint putantes se minus religionis, minus habere scientiae nec summam, ut dicitur, manum accepisse uirtutum, nisi in illis Christum adorassent locis, in quibus primum euangelium de patibulo coruscauerat.