Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

nec statim Hierosolyma caelestis, ut plerique ridicule arbitrantur, in hoc loco intellegitur, cum signum nullum esse potuerit apud homines domini resurgentis, si corpora sanctorum in caelesti Hierusalem uisa sunt. cum ergo et euangelistae et omnis scriptura Hierosolymam sanctam nominent ciuitatem et psalmista praecipiat: adoremus in loco, ubi steterunt pedes eius, ne patiaris audire eam appellari Sodomam et Aegyptum, per quam dominus iurari uetat, quia sit ciuitas magni regis.

Maledictam terram nominant, quod cruorem domini hauserit, et quomodo benedicta loca putant, in quibus Petrus et Paulus, Christiani exercitus duces, sanguinem fudere pro Christo? si seruorum et hominum confessio gloriosa est, cur domini et dei non sit gloriosa confessio? martyrum ubique sepulchra ueneramur et sanctam fauillam oculis adponentes, si liceat, etiam ore contingimus: et monumentum, in quo dominus conditus est, quidam aestimant neglegendum?