Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

de qua ciuitate et in fine eiusdem libri scribitur: et ciuitas in quadrato posita est et longitudo eius et latitudo tanta est, quanta et altitudo. et mensus est ciuitatem de harundine per stadia duodecim milia. longitudo et latitudo et altitudo eius aequalia sunt. et mensus est muros eius centum quadraginta quattuor cubitorum mensura hominis, quae est angeli. et erat structura muri eius ex lapide iaspide, ipsa uero ciuitas auro mundo et cetera.

ubi quadrum est, nec longitudo nec latitudo appellari potest. et quae est ista mensura, ut tanta sit longitudo et latitudo, quanta et altitudo eius, et muri de lapide iaspide et tota ciuitas de auro mundo et fundamenta et plateae eius de lapidibus pretiosis et duodecim portae fulgentes margaritis?

Cum ergo haec non possint carnaliter accipi — absurdum quippe est per duodecim milia stadiorum tantam ciuitatis longitudinem et latitudinem, quantam et altitudinem praedicari —, spiritaliter intellegenda sunt singula. et ciuitas magna, quam uidelicet prius aedificauit Cain et nominauit eam ex uocabulo filii sui, hic mundus accipiendus est, quem accusator fratrum suorum diabolus et fratricida periturus extruxit uitiis, sceleribus condidit, iniquitate conpleuit, qui spiritaliter appellatur Sodoma et Aegyptus.