Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

ceterum, quantum ad locum pertinet, per profectus temporum multo nunc augustior est, quam ante fuit. uenerabantur quondam Iudaei sancta sanctorum, quia ibi erant cherubin et propitiatorium et arca testamenti et manna et uirga Aaron et altare aureum: nonne tibi uenerabilius uidetur sepulchrum domini?

quod quotienscumque ingredimur, totiens -iacere in sindone cernimus saluatorem et paululum ibidem commorantes rursum uidemus angelum sedere ad pedes eius et ad caput sudarium conuolutum. cuius sepulchri gloriam multo ante, quam excideretur a Ioseph, scimus Esaiae uaticinio prophetatam dicentis: et erit requies eius honor, quod scilicet sepulturae domini locus esset ab omnibus honorandus.

Sed dicis: lquomodo in Apocalypsi Iohannis legimus: et [*]( 7 cf. Matth. 23, 37-38 etc, 8 cf. Ioh. 11, 35-36 20 cf. Ioh. 20, 12 cf. Ioh. 20, 7 21 cf. Matth. 27, 60 etc. 22 *Esai. 11, 10 25 *Apoc. 11, 7—8 ) [*]( 1 adnuntiari B uerb.] add. dei S aut. om. B ecce nol. B 3 iudae G 4 translatum K 5 posset B 7 eara fl. B 8 eum g 9 locis G 10 ciu.] captiuitatis K 11 urb.] add. fuisse G ut] et B 12 typ.] apice B 13 profectos B multo-est] multorum cautiorea B angustior K 14 quam ante] quante B quodam G 15 erat B cherubim S archa G 16 pr. et om. S 17 quod] in quo G 19 paulum K 22 eseiae K isaiae S proph(f)etatum G (tatum ex tam mS) K 23 honoram B 25 dices B )

335
occidet illos — haud dubium quin prophetas — bestia, quae ascendit ex abysso. et corpora eorum in plateis ciuitatis magnae, quae uocatur spiritaliter Sodoma et Aegyptus, ubi et dominus eorum crucifixus est? si enim\', ais, \'ciuitas magna, in qua crucifixus est dominus, spiritaliter Sodoma appellatur et Aegyptus, ergo Hierusalem Sodoma est et Aegyptus, in qua crucifixus est dominus\'.

primum scire te uolumus omnem sanctam scripturam non posse sibi esse contrariam et maxime unum aduersum se non discrepare librum et, ut plus adiciamus, eundem locum eiusdem libri. in Apocalypsi quippe, de qua nunc testimonium protulisti, ante decem circiter uersiculos scribitur: surge et metire templum dei et altare et adorantes in eo. atrium autem, quod estforis templum, eice foras et ne metiaris eum, quoniam datum est gentibus et ciuitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus.