Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Ualida quidem quaestio et quae possit etiam eos, qui scripturarum aliquid adtigerunt, concutere, sed perfacile soluitur. numquam enim fleret eam dominus conruentem, nisi diligeret; fleuit et Lazarum, quia amabat illum. et hoc tamen prima fronte cognoscito, non loci, sed hominum fuisse peccatum, uerum, quia interfectio populi captiuitas ciuitatis est, propterea urbem deletam, ut populus puniretur, ideo templum subrutum, ut typicae hostiae tollerentur.

ceterum, quantum ad locum pertinet, per profectus temporum multo nunc augustior est, quam ante fuit. uenerabantur quondam Iudaei sancta sanctorum, quia ibi erant cherubin et propitiatorium et arca testamenti et manna et uirga Aaron et altare aureum: nonne tibi uenerabilius uidetur sepulchrum domini?

quod quotienscumque ingredimur, totiens -iacere in sindone cernimus saluatorem et paululum ibidem commorantes rursum uidemus angelum sedere ad pedes eius et ad caput sudarium conuolutum. cuius sepulchri gloriam multo ante, quam excideretur a Ioseph, scimus Esaiae uaticinio prophetatam dicentis: et erit requies eius honor, quod scilicet sepulturae domini locus esset ab omnibus honorandus.