Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

in Christi uero, nt supra diximusr uillula tota rusticitas et extra psalmos silentium est. quocumque te uerteris, arator stiuam tenens alleluia [*]( 1 *Hier. 28 (51), 6 2 *Apoc. 18, 2 ) [*]( 1 resalbet G saluate S 3 babylonia K illa om. KB daemonum K 4 omnes B est] si II est si ZD ibi quid. B2 5 sunt trop.] syntropea B2 sint HD tropea] prope B1 trophea K est] et S 6 uera xpi 77 et] est S ab (om. Bl) apostolo KBl apostolorum 772D7?2 gentilitati B2 7 sublimi D se om. IISDB2 erigis lIZDB2 xpian. uoc. Bx uoc.] receptaculum K 8 ipsa om. IISDB2 uideri] monachi specialiter expetenda est solitudo et orbis habitatio fugienda quia uideri 71 9 sal. et sal.] saluatori et saluatore K alt. et om. GIISD trahere B2 derahere Bl aud. l\' uel atld. cet. 10 tanta (-am 7?1) frequentia IIZDB hom. freq. G saltem Gp.c. salutem Ga.c.B1 pati 7* uidere cet. a prop.] apposito Bl 11 et] et a DB1 laeta et a 112 quiete] quae Bl alienae IISB1 sunt] add. s. I. omnia m2 K uen. ad nos 77 12 aut si IIZDB• et om. IIZD 13 superbia Z superbi mDB1 arguemor 77 interdum quoque G interdam IIZDB2 ut om. Bl uis. nos G 14 superbus F foris 77Z pergemus 77 currimus B et om. IIZDB5 radentium TK rugentium Bx 15 ingraedimus K auratus 77 armatus 751 deauratos IlflP (o ex a) deauratas ZD uilla ut s. dix. lIZDB2 16 et om. nZDB2 17 est s. I. K retinens IIZDB )

343
decantat, sudans messor psalmis se auocat et curua adtondens uitem falce uinitor aliquid Dauiticum canit. haec sunt in hac prouincia carmina, hae, ut uulgo dicitur, amatoriae cantiones, hic pastorum sibilus, haec arma culturae.

Uerum quid agimus nec, quid deceat, cogitantes solum, quod cupimus, hoc uidemus? o quando illud tempus adueniet, cum anhelus nuntium uiator adportet, Marcellam nostram ad Palaestinae litus adpulsam, et toti monachorum chori, tota uirginum agmina concrepabunt? obuiam iam gestimus occurrere et non expectato uehiculo concitum pedibus ferre corpus. tenebimus manus, ora cernemus et a desiderato uix auellemur amplexu.

ergone erit illa dies, quando nobis liceat speluncam saluatoris intrare? in sepulchro domini flere cum sorore, flere cum matre? crucis deinde lignum lambere et in oliueti monte cum ascendente domino uoto et animo subleuari? uidere exire Lazarum fasceis conligatum et fluenta Iordanis ad lauacrum domini puriora? inde ad pastorum caulas pergere, in Dauid orare mausoleo, Amos prophetam etiam nunc bucina pastorali in sua conspicere rupe clangentem? ad Abraham, Isaac et Iacob, trium quoque inlustrium feminarum uel tabernacula properare uel memorias? uidere fontem, in quo a Philippo eunuchus est tinctus? Samariam pergere et Iohannis baptistae Helisaeique et Abdiae pariter cineres adorare? ingredi [*]( 14 cf. Act. I, 9-12 15 >f. Ioh. 11, 44 16 cf. Matth. 3,13—17 etc. 17 cf. Luc. 2, 8 cf. III Reg. 2, 10 18 cf. Am. 1, 1. 7, 14 - 19 cf. Gen. 49, 29-31 21 cf. Act. 8, 36-38 23 cf. III Reg. 18, 4 ) [*]( 1 cantat Ka.c. messor a. I. Z psalmis s. I. B2 aduocat J31 curuam Bl 2 ulte (-ae) JIID, om. falcem JIDB1 uinior uel iunior Bl dauidicum Gp.c. 3 carm. om. K hac(e)c Ka.c.Bl cantationes g; add. uale 2D uale explicit II 4 hicj his B 5 agamus B ne G 6 temp. ill. S 7 anelus B angelus K 8 inpulsam B 10 concitatum B ferre om. B 11 cernimus KB a] ad B te G auellimur K 12 liceat iu B 14 in om. B monte B 16 fasciis B iordannis G 18 mausolio B mansuleo K amo propheta B 19 suarupe B prospicere S abracham K ysahac B et s. l. K 21 phylippo K pilippo G 22 eunucus B tentus B 23 helis(ssCr) ae(eB)ique GKB elisaei quoque S ingredi in B )

344
speluncas, in quibus persecutionis et famis tempore prophetarum agmina sunt nutrita?

ibimus ad Nazareth et iuxta interpretationem nominis eius \'florem\' uidebimus Galilaeae. haud procul inde cernetur Cana, in qua aquae in uinum uersae sunt. pergemus ad Itabyrium et ad tabernacula saluatoris, non, ut Petrus quondam uoluit, (eum) cumMoysi etHelia, sed cum patre cernemus et spiritu sancto. inde ad mare ueniemus Gennesareth et de quinque et septem panibus uidebimus in deserto quinque et quattuor milia hominum saturata. apparebit oppidum Naim, in cuius portis uiduae filius suscitatus est. uidebitur Hermonin et torrens Endor, in quo superatus est Sisara. Capharnaum quoque signorum domini familiaris, sed et omnis pariter Galilaea cernetur.