Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

unde et de toto ipsius scripturae ordine conuincendi sunt, non his inremissibilem dictam blasphemiam, qui tormentis conpulsi et uariis euiscerati cruciatibus dominum denegassent, sed his, qui, cum uideant in uirtutibus opera dei, calumnientur et clamitent daemonis esse uirtutem et omnia signa, quae facta sunt, non ad diuinam magnificentiam, sed ad diabolum [*]( o Mattli. 12, 32 12 cf. Matth. 21, 33-39 14 cf. Matth. 15, 24 18 cf. Matth. 12, 24 etc. ) [*](A = Berolinensis lat. 17 s. IX. ) [*](II = Turicensis Augiensis 49 s. IX. ) [*](D = Vaticanus lat. 355356 s. IX-X. ) [*](B = Berolinensis lat. 18 s. XII.-) [*]( 2 ad marcellam de blaspbemia in apiritum sanctum inremissibiIe (inr. om. II) AIID ad marcellam, quomodo esset respondendum de spiritu saucto contra nouatianos et de blasphemia in spiritu sancto B; Hieronymi nomen exhibet titulus in B 4 breuis est S questiuncule Bp.c.m2 ad quaestiunculam II mis.] add. et obscura in mg. m2 B 7 sanct. spiro B 10 postea] posita (it in ras. m2) D 11 eo in B 13 ad B, om. cet. 14 et om. B 15 scr. ips. AD conuincendus est S 16 dictam esse B esse dictam S 17 negassent Ba.c.m2 18 in uirt. uid. S 19 demonii B 20 alt. ad s. I. m2 A )

316
pertinere.

unde et saluator toto responsionis suae hoc agit argumento, ut doceat non posse a satana eici satanan et regnum eius inter se non esse diuisum. cum enim diaboli studium sit dei laedere creaturam, quomodo eiusdem esse poterit uoluntatis sanare languentes et se ipsum de obsessis fugare corporibus?

probet itaque Nouatianus aliquem de his, qui sacrificare conpulsi sunt ante tribunal iudicis, respondisse omnia, quae in euangelio scripta sunt, non a filio dei, sed a Belzebub, principe daemoniorum, esse perfecta, et tunc poterit adprobare inremissibilem in spiritum sanctum esse blasphemiam.