Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

nos unam quadragesimam secundum traditionem apostolorum toto nobis orbe congruo ieiunamus; illi tres in anno faciunt quadragesimas, quasi tres passi sint saluatores, non quo et per totum annum excepto pentecosten ieiunare non liceat, sed quod aliud sit necessitate, aliud uoluntate munus offerri. apud nos apostolorum locum episcopi tenent; apud eos episcopus tertius est. habent enim primos de Pepusa Phrygiae patriarchas, secundos, quos appellant 7.oiv»voti?, atque ita in tertium, id est paene ultimum, gradum episcopi deuoluuntur, quasi exinde ambitiosior religio fiat, si, quod apud nos primum est, apud illos nouissimum sit.