Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Si igitur apostolus Petrus, super quem dominus fundauit ecclesiam, et prophetiam et promissionem domini illo tempore conpletam memorauit, quomodo possumus nobis tempus aliud uindicare? quodsi uoluerint respondere et Philippi deinceps quattuor filias prophetasse et propheten Agabum repperiri et in diuisionibus spiritus inter apostolos et doctores prophetas quoque apostolo scribente formatos ipsumque Paulum multa [*]( 2 cf. Act. 2, 1-14 8 *Act. 2, 14—18 18 cf. Matth. 16, 18 21 cf. Act. 21, 9 22 cf. Act. 11, 28. 21, 10 23 cf. I Cor. 12, 4-11 ) [*]( 1 quot AD quo B quo] quod A 2 die] add. dixit AlID accensum A ascensionem B 3 sanct. sp. B 4 ascendisse D 5 sermonf A 6 musto eos S 9 aur. perc. AD 10 existimastis II existimatis S hii Aa.r.DB 11 nam est] cum sit B diei om. II 12 ioel B in] et erit in B 13 de spiritum meum A in] super B 14 filii] add. nestri B eorum] uestre B 15 uisionis Aa.c.m2 et-somn. om. D 16 et quid.] equid. B anc.] in anc. meas II (meas s. l.), B 20 al. temp. S 21 uoluerit A 22 prophete Ba.c. propetam lla.c. prophetam IlBp.c. repperi A,IIa.c. reperi D 23 spirituum B 24 firmatos Ba.c.m2 Paul. apostolum S )

313
de futuris heresibus et de fine saeculi prophetasse, sciant a nobis non tam- prophetiam repelli, quae domini signata est passione, quam eos non recipi, qui cum scripturae ueteris et nouae auctoritate non congruant.