Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Medici, quos uocant chirurgicos, crudeles putantur et miseri sunt. an non est miseria alienis dolere uulneribus et mortuas carnes clementi secare ferro? non horrere curantem, quod horret ipse, qui patitur, et inimicum putari? ita se natura habet, ut amara sit ueritas, blanda uitia aestimentur.

Esaias in exemplum captiuitatis futurae nudus non erubescit incedere; Hieremias de media Hierusalem ad Eufraten, fluuiura Mesopotamiae, mittitur, ut inter inimicas gentes, ubi est Assyrius et castra sunt Chaldaeorum, ponat rcspcorrumpendum; Hiezechiel stercore primum humano, dein bubulo panem de omni semente conspersum edere iubetur et uxoris interitum siccis oculis uidet; Amos de Samaria pellitur: cur quaeso?

nempe ideo, quia chirurgici spiritales secantes uitia peccatorum ad paenitentiam cohortabantur. Paulus apostolus: inimicus, inquit, uobis factus sum uera dicens. et [*]( 8 cf. Esai. 20, 2 9 cr. Hier. 13, 1-7 12 cf. Ezech. 4, 9-15 13 cf. Ezech. 24, 15-27 14 cf. Am. 7, 12 17 Gal. 4, 16 ) [*](L = Coloniensis 35 s. IX. ) [*](W = Parisinus lat. 1868 s. IX. ) [*](X == Parisinus lat. 9532 s. IX. ) [*](II = Turicensis Augiensis 49 s. IX. ) [*](D = Vaticanus lat. 355 + 356 s. IX-X. ) [*](B = Berolinensis lat. 18 s. XII. ) [*]( • 2 ad marcellam de onaso (hieronimus marcellae add. XII). LXIIDB ieroniraus marcelle W; Hieronymi nomen exhibent tituli omnium codd. 3 medicos LII cirnrgicos B cirugicos L cyrirgicos II 4 sunt om. LB alieni L alienis non S et m.] emortuas X 5 clemente W indementi IID clementi (mente) Engelbrecht 6 inimicorum W iniquum LB se] si W 7 extimantur D exi(e)stimentur WX 8 esayas B isaias X erubescet WX 9 eufratg B euphratem S 12 stercora L deinde WX .13 pane D consparsum W 15 pellitur quia IID cirurg. WXB cyrirg. Ila.c. chyrurg. IIp.c. cygurgicis L secantur L 16 coartabantur W cohortantur D 17 inquit om. LB uobis om. LR uerum IID dicens] add. nobis LB )

310
quia saluatoris dura uidebantur eloquia, plurimi discipulorum retrorsum abierunt.