Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Et quia frater Rufinus, qui cum sancta Melania ab ; Aegypto Hierosolymam uenisse narratur, indiuidua mihi germanitatis caritate conexus est, quaeso ut epistulam meam huic tuae epistulae copulatam ei reddere non graueris. noli nos ex eius aestimare uirtutibus. in illo conspicies expressa sanctitatis insignia; ego cinis et uilissimi pars luti et iam fauilla, dum uegetor, satis habeo, si splendorem morum eius inbecillitas oculorum meorum ferre sustineat.

ille modo lauit, mundus est et tamquam nix dealbatus; ego cunctis peccatorum sordibus inquinatus diebus ac noctibus opperior cum tremore reddere nouissimum quadrantem. sed tamen quia dominus soluit conpeditos et super humilem et quietum et trementem uerba sua requiescit, forsitan et mihi in sepulchro scelerum iacenti dicat: \'Hieronyme, ueni foras\'. sanctus presbyter Euagrius plurimum te salutat; et Martinianum fratrem iuncto salutamus obsequio, quem ego uidere desiderans catena languoris innector. [*]( 6 Cf. Hiob 30, 19 8 cf. Ps. 50, 9 10 cf. Matth. 5, 26 11 Ps. 145, 7 12 cf. Esai. 66, 2 -14 cf. Ioh. 11, 43 ) [*]( 1 sancto Bp.c. melanio B 4 tuae om. B epistolae tuae 2 (seq. huic eras.) ex eius B ea eius US,M (ea exp.), eias ZD 5 uirtutis 2 conspicies S conspiciens codd. 6 ego B et ego cet. uilissimi B uilissima cet. 7 uegetor B nertor cet. si in mg. m2 2 sis D illius S 8 se lauit et g 9 dealb. est LΣΒ,B (est s. l.) 11 soluet LZ 12 hum. et quietem (sic) B hum. cet. 13 scel.] s. l. m2 M scel. meorum B 14 dicet B,2p.c. hieronime codd. 15 martianum M 17 inn.] add. uale in jpo B )

21