Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

si uis, ut mater mea sis, cura placere Christo. non agnosco matrem meo domino displicentem\'. loquitur illa et alia multa, quae taceo, et pro te deum rogat mihique, ut de eius mente securus sum, ueniam inpetrat peccatorum, quod monui, quod hortatus sum, quod inuidiam propinquorum, ut salua esset, excepi.

Itaque dum spiritus hos artus regit, dum uitae huius fruimur commeatu, spondeo, promitto, polliceor: illam mea lingua resonabit, illi mei dedicabuntur labores, illi sudabit ingenium. nulla erit pagina, quae non Blesillam sonet. quocumque sermonis nostri monumenta peruenerint, illa cum meis opusculis peregrinabitur. hanc in meam mentem defixam legent uirgines, uiduae, monachi, sacerdotes.

breue uitae spatium aeterna memoria pensabit. quae cum Christo uiuit in caelis, in hominum quoque ore uictura est. transiet et praesens aetas, sequentur saecula post futura, quae sine amore, sine inuidia iudicabunt: inter Paulam et Eustochiae nomen media ponetur. numquam in meis moritura est libris. audiet me semper loquentem cum sorore, cum matre. [*]( 8 cf. Verg. Aen. IV 336 ) [*]( 3 cura] cur 2a.c.m2D Christo] add. non uis 2 (del.), D 4 displicientem K\'F 5 dominum 2DB . mihi quoque 2 sim 2 6 monni] noui D 7 inuidia ZD 8 hos art. reg. sp. 2 reg. art. B reget KlF 9 comeatu Sp.r.B commeatum K illam] illa D 10 labores] dolores B illi meum S 12 monimenta ZBp.c.m2 momenta 2a.c.m2D 13 mea mente Zp.r.B defixam om. B legant 2 lngent W 14 uiduae] uitam. T breuis ΣD 15 conpensabit 1:p.c.D conpensauit 2a.c. 16 ore quoque Σ transiit KV transibit S 17 post] quae \'ł]f 18 inter 8. I. K paulae 2D et eust.] eustochiaeque 2a.c.m2DB eustochiique 2p.c.m2 pon. med. B 19 ponitur KT 20 matre] add. (amen Ym2) explicit consolatoria (-turia K) ad paulam de morte blesillae K\'F amen explicit de dormitione blesille D )

309
XL. AD MARCELLAM DE ONASO.

Medici, quos uocant chirurgicos, crudeles putantur et miseri sunt. an non est miseria alienis dolere uulneribus et mortuas carnes clementi secare ferro? non horrere curantem, quod horret ipse, qui patitur, et inimicum putari? ita se natura habet, ut amara sit ueritas, blanda uitia aestimentur.