Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
Haec idcirco, ne ignoratio scripturarum auctoritatem tibi praeberet in luctum et uidereris rationabiliter errare. et adhuc sic locutus sum, quasi unam de turbis conuenerim Christianam. nunc uero, cum sciam toto renuntiasse te mundo et abiectis calcatisque deliciis orationi, ieiuniis, lectioni uacare cotidie, cum ad exemplum Abraham cupias exire de terra tua et de cognatione tua, ut Chaldaeis et Mesopotamia derelictis terram repromissionis introeas, cum omnem substantiolam aut pauperibus dilargita sis aut filiis ante mortem mundo mortua dederis, miror te ea facere, quae si facerent ceterae, reprehensione dignae uiderentur.
redit tibi in memoriam confabulatio eius, blanditiae, sermo, consortium et, cur his careas, pati non potes: ignoscimus matris lacrimis, sed modum quaerimus in dolore. si parentem cogito, non reprehendo, quod plangis; si Christianam et monacham Christianam, istis hominibus mater e.xcluditur. recens uulnus est et adtactus iste, quo blandior, non tam curat, quam exasperat; attamen, quod tempore mitigandum est, cur ratione non uincitur?
nam et Noemin famem fugiens in terram Moab et maritum perdidit et filios. et cum suorum esset auxilio destituta, Ruth alienigena ab eius latere [*](6 cf. Gen. 12, 1 18 cf. Ruth 1, 3-5 19 cf. Ruth 1, 16-17 ) [*]( 1 idc.] add. dicimus S ignorantia Ep.c.m2DxI\' 2 in luctu I s.l. D uideris 2a.c.m2D athuc G ad hoc B 4 tunc Za.c.m2B cum oi». Z, s. I. D totam Za.r. toti ^ te ren. B 5 del.] add. saeculi S lectione K, \'7\'a.c.m.rec.orationi Ba.c. cottidie G (e ex ae) P 6 ad om. KW abrahae Z 7 ut et SD caldaeis K caldeis YB chaldeis cet. et om. D, s. l. Z mesopotamiam Ia.r.D dere- licta B 8 oflis D substantiam KP 9 largita KP filiam D 10 fecerint 1:a.c.D cet.] add. a te G 11 memoria K,Wa.c.m2 12 cur] cum B quod S his] ista KW 13 sed querimus modum B in mg., om. in t. 14 dolore B 15 et mon. xpianam (xpianam in ras. m2 B) GB, om. K in t., et mon. (K in mg.) cet. ab istis 2D 16 et a tactus B adtactus KT et tactus ZD quo] quod KDXF 17 non tam-attamen om. KW 18 cur rat.] curatione GW et om. KW noemin xFp.c.m2B noomin K, \'J\'a.c.m2 noemi GD noemmi 2 19 terra YB perdit Za.c.m2D 20 aux. esset S esse K destuta K Ruth] add. moabitida (exp.) Z eius] cuius Zp.c. )
scio, quid responsura sis: hoc illi quasi iusto ad probationem euenisse. et tu e duobus elige, quid uelis: aut sancta es et probaris, aut peccatrix et iniuste quereris minora sustinens, quam mereris. quid uetera replicem? praesentia exempla sectare. sancta Melanium, nostri temporis inter Christianos uera nobilitas, cum qua tibi dominus mihique concedat in die sua habere partem, calente adhuc mariti corpusculo et necdum humato duos simul filios perdidit. rem sum dicturus incredibilem, sed Christo teste non falsam.