Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

hoc est, quod mihi monasterium promittebus, quod habitu a matronis ceteris separato tibi quasi religiosior uidebaris? mens, ista quae plangit, uestium sericarum est. interciperis et moreris et, quasi non in meas manus uentura sis, crudelem iudicem fugis. fugerat quondam et Ionas, animosus propheta, sed et in profundo maris meus fuit. si uiuentem crederes filiam, numquam plangeres ad meliora migrasse.

hoc est, quod per apostolum meum iusseram, ne de dormientibus in similitudinem gentium tristaremini. erubesce, ethnicae conparatione superaris. melior diaboli ancilla quam mea est. illa infidelem maritum translatum fingit in caelum, tu mecum tuam filiam commorantem aut non credis aut non uis\'.

Sed dicis: \'quomodo me lugere prohibes, cum et Iacob Ioseph in sacco fleuerit congregatisque ad se omnibus propinquis noluerit Consolari dicens: descendam ad filium meum lugens in infernum et Dauid Abessalon operto capite planxerit repetens: filius meus Abessalon, filius meus [*](4 cf. Eaai. 66, 2 12 cf. I Thesa. 4, 12 15 cf. pag. 213, 13 19 Gen. 37, 35 21 *II Reg. 18, 33 ) [*](1 me nolente 2D 2 talis 2D mart. st. ph. hab. G hab. mart. B habeant (n exp. 2) martyres 2D 3 Zen.] habeat zen. T habeant (del. 2) zen. 2D cleombrotum S theonbroton G theombrotum D theobratum B theoprothum 2 theofrastum KW 4 quietem 2 6 quod] quo B separabo B 7 ser. uest. S saer. 2 syr. D 8 interceperis K2T -cipieris (-ciperieris m2) B morieris Ba.c. emoreris 2a.c.m2D emorieris 2p.c.m2 10 et om. 2DB profundum K2D meus] mersus 2 12 de] pro 2D, om. G similitudine 2D 13 ethnice (in ras. m2) B ethnici KXF 14 melior est B zabuli KW est om. B 17 lug. me 2DB et om. B 18 Ios.] add. filium G 20 abessalon G abesalon KW absalon cet. cooperto S 21 pr. fili mi S pr. abesalon KlF absalon 2DB alt. fil. m. Abess.] om. K filius B absalon fili mi salt. abesalon y absalon 2D )

301
Abessalon! quia dabit, ut moriar pro te, Abessalon, filius meus?, Moysi quoque et Aaron ceterisque sanctorum sollemnis sit luctus exhibitus?

\' perfacilis ad ista responsio est: luxisse Iacob filium, quem putabat occisum, ad quem et ipse erat ad infernum descensurus dicens: descendam ad filium meum lugens in infernum, quia necdum paradisi ianuam Christus effregerat, necdum flammeam illam romphaeam et uertiginem praesidentium cherubin sanguis eius extinxerat — unde et Abraham, licet in loco refrigerii, tamen apud inferos cum Lazaro scribitur —, etDauidiuste fleuisse filium parricidam, qui alium paruulum, postquam, ut uiueret, inpetrare non potuit, quia sciebat non peccasse, non fleuit.

de Moysi uero et Aaron, quod eis ex ueteri more sit planctus exhibitus, non mirandum est, cum et in Actibus apostolorum iam euangelio coruscante Stephano fecerint Hierosolymae fratres planctum magnum et utique planctus magnus non in plangentium exanimatione, ut tu aestimas, sed in pompa funeris et exequiarum frequentia intellegendus sit.