Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Sed quid agimus? matris prohibituri lacrimas ipsi plangimus. confiteor affectus meos, totus hic liber fletibus scribitur. fleuit Iesus Lazarum, quia amabat eum. non est optimus consolator, quem proprii uincunt gemitus, cuius uisceribus emollitis fracta in lacrimis uerba desudant.

testor, mi Paula, Iesum, quem Blesilla nunc sequitur, testor sanctos angelos eius, quorum consortio fruitur, eadem me dolorum perpeti [*]( 1 cf. Gen. 43, 30 7 Luc. 23, 43 17 cf. Ioh. 11, 35-36 ) [*]( 2 exquoqueret 1:a.c.DB exqueret Ka.c. semianimem in 2D aemianime S lectulo :Ep.c. 3 circulos 1:a.c.D in om. B extremo S 4 quia] quae B 5 o secnra esto o 2 secnra esto o GD Bles.] add. sentiens omni tempore uestimenta tua candida. candor uestium sempi. ternae uirginitatis est puritas B 6 proba G probantes 22) probare B uerba G uera esse B nusquam B sera] ora (in mg. sera m2) D 9 actorem B 10 in om. DB 12 mihi tunc s. 1. 2 tunc om. D 13 uestem KW uestes cet. non] add. est S 15 inatris] om. KT magiati (uoluit magistri, litt. gisti in ras. 7-8 litt. m2) B prohibentur lacrimae Za.c.m2D 16 affectos K,2a.c. 17 fleuit] add. et 2D, I\' s. l. m2,B eum GKB illum cet. 18 consolatur Ka.c.D 19 mollitis 2D lacrimas Zp.c.m2 dissudant 2D mi 2 (ex me), xl\' (ex mihi), B mihi GK me D 20 nunc seq. bl. 2 21 eius om. B- fruetur 2a.c. eundem me dolorem perpeti ac tormenta G me dolorum ex modblorum m2 T )

296
tormenta, quae pateris: patrem esse spiritu, nutricium caritate, et interdum dicere: pereat dies illa, in qua natus sum, et: heu mihi, mater, ut quid me genuisti uirum, qui iudicer et discernar omni terrae? sed et illud: iustus es, domine, uerumtamen iudicia loquar ad te: quid est, quod uia peccatorum prosperatur? et: mei paene moti sunt pedes pacem peccatorum uidens et dixi: quomodo agnouit deus et si est scientia in excelso? ecce isti peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt diuitias. sed rursum illud occurrit: si narrauero sic, ecce generationem filiorum tuorum praeuaricatus sum.

numquid et in meam mentem non hic saepius fluctus inliditur? quare senes inpii saeculi diuitiis perfruuntur? quare adulescentia rudis et sine peccato pueritia inmaturo flore exuitur? quid causae est, ut saepe bimuli trimulique et ubera materna lactantes daemonio corripiantur, repleantur lepra, morbo regio deuorentur et e contrario inpii, adulteri, homicidae ac sacrilegi uegeti atque securi de sua in deum sanitate blasphement, praesertim cum iniustitia patris non redundet ad filium et anima, quae peccauerit, ipsa moriatur?

aut si manet uetus illa sententia, peccata patrum in filios oportere restitui, [*]( 2 *Hier. 20, 14 3 *Hier. 15, 10 4 *Hier. 12, 1 6 *Ps. 72, 2-3 7 *Ps. 72, 11-12 10 *Ps. 72, 15 20 cf. Ezech. 18, 4. 20 21 cf. Ex. 34, 7 ) [*]( 1 parem B spiritum D nutritum D et om. Ka.c.m22a.c.1\' at S 2 interdum dicere s. l. m2K interdicere B et pereat W 3 eu Ga.c.D hei S mihi] mi G gen. me S iud. et disc.] diceret (-it D) discrimen 2D dicerer discrimen S 4 sed om. 2D 5 iud. tua B uiae 2D 6 impiorum 2 prosperantnr D prosperabuntur 2 mei GK mei quoque cet. pedes] add. paene effusi sunt gressus mei. - quia zelaui in peccatoribus s 7 uidentis DB uidenti 2 agnouit GK scit W cognouit cet. 8 ipsi 2D 10 sed] et B rursus D narrabo B 12 saepe G 13 diu. saec. G 14 et] et ainc (s. I. dh m2, uoluit adhuc) G eisuitur G messnitur 2DB metitur S 16 lactentes (pr. e in ras. m2) B; add. a Ip.e.D 17 ac G, om. cet. 18 san. in deum S sanitati D blasphemant KY\'B 19 ad] in G 20 moriatur GK morietar cet. )

297
iniquum sit longaeui patris innumera delicta innocentem infantiam repensare: et dixi: ergo sine causa iustificaui cor meum et laui inter innocentes manus meas et factus sum flagellatus tota die.

sed cum haec cogitarem, statim didici cum propheta: et suscepi, ut cognoscerem; hoc labor est in conspectu meo, donec ingrediar in sanctuarium dei et intellegam in nouissima eorum. iudicia enim domini abyssus multa et: o profundum diuitiarum et sapientiae et scientiae dei, quam inscrutabilia iudicia eius et inuestigabiles uiae eius!

bonus est deus et omnia, quae bonus fecit, bona sint necesse est. mariti orbitas inrogatur: plango, quod accidit, sed quia sic placet domino, aequo animo sustinebo. unicus raptus est filius: durum quidem, sed tolerabile, quia sustulit ille, qui dederat. si caecus fuero, amici me lectio consolabitur. si auditum quoque surdae aures negauerint, uacabo a uitiis; nihil aliud nisi dominum cogitabo. inminebit super haec et dura pauperies, frigus, languor et nuditas: extremam expectabo mortem et breue putabo malum, quod finis melior subsequetur. consideremus, quid ethicus ille psalmus sonet:

iustus es, domine, et rectum iudicium tuum. hoc non potest dicere nisi ille, qui ad uniuersa, quae patitur, magnificat deum et suo merito inputans de eius in aduersis clementia gloriatur. exultauerunt enim filiae Iudae in omnibus iudiciis domini. si ludaea \'confessio\' interpretatur, confitens autem omnis anima [*]( 2 *Ps. 72, 13—14 5 *Ps. 72, 16—17 8 Ps. 35, 7 .9 *Rom. 11, 33 20 Ps. 118, 137 24 cf. Ps. 96, 8 ) [*]( 1 delicta] add. in Zp.c.m2D innocentium KW innocentiam Z infantia K\'P iufantium Zp.e. 3 nocentes 1P 4 fact. sum] fui KY 6 hic S 7 pr. in om. g et om. B 9 pr. et GD, om. cet. 10 inscr. G,Ba.c.m2, add. sunt cet. 11 facit ZD,B 8. I. sunt 2 14 fil. rapt. e. 2B 15 amice Za.c.D 17 dom.] a (de s. I. m2) domino Z inminet G inmineuit (e del.) D; add. et Z (eras.), D 19 subsequitur K,Zp.c.m2xI\' subsequatur B 20 consideramus D ęthycus Z (y ex ni) prof(ph)eticus KV sonat ZD 22 dominum S 23 in adu. de eius ZD in om. B 24 iudeae K,1\'p.c.m2 25 iuda D )

298
credentis est, necesse est, ut, qui se credere dicit in Christo, in omnibus Christi iudiciis gaudeat.

sanus sum: gratias refero creatori. langueo: et in hoc laudo domini uoluntatem. quando enim infirmor, tunc fortior sum et uirtus spiritus in carnis infirmitate perficitur. patitur et apostolus aliquid, quod non uult, pro quo ter dominum deprecatur. sed dicitur ei: sufficit tibi gratia mea et ad reuelationum humiliandam superbiam monitor quidam humanae inbecillitatis adponitur in similitudinem triumphantum, quibus in curru retro comes adhaerebat per singulas adclamationes ciuium dicens: \'hominem te memento\'.