Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Ita et nunc, mi Marcella, Blesillam nostram uidimus ardore febrium per triginta ferme dies iugiter aestuasse, ut sciret reiciendas delicias corporis, quod paulo post uermibus exarandum sit. uenit et ad hanc dominus Iesus tetigitque manum eius et ecce surgens ministrat ei.

redolebat aliquid neglegentiae et diuitiarum fasciis conligata in saeculi iacebat sepulchro, sed confremuit Iesus et conturbatus in spiritu clamauit dicens: Blesilla, exi foras. quae uocata surrexit et egressa cum domino uescitur. Iudaei minentur et tumeant, quaerant occidere suscitatam, soli apostoli glorientur: scit se uitam suam ei debere, cui credidit; scit se eius amplexare pedes, cuius paulo ante iudicium pertimescebat.

corpus paene iacebat exanime et anhelos artus mors uicina quatiebat. ubi tunc erant auxilia propinquorum, ubi uerba omni inaniora fumo? nihil tibi debet o ingrata cognatio, quae mundo periit et Christo reuixit. qui Christianus est, gaudeat; qui irascitur, non esse se indicat Christianum.