Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

ad quod facilis responsio est 6[juvd[iov esse uocabulum, quod et Indiae regio [*]( 2 *Ps. 47, 8 3 cf. Ex. 28, 20. 39, 13 8 *Dan. 10, 5 11 cf. Gen. 2, 11-12 15 cf. lon. 1, 3 16 cf. III Reg. 10, 22. II Par. 20, 36-37 ) [*]( 1 quot Kmg. crysolitum Kmg. crisolitum B chrisolitum ac Symm. hyac. S hiacintum Kmg. iacinctum Ucic simmachus Kmg.ac simmacus B interpretantur Kmg. interpretatur Bp.c.ac 2 psalmo S in spiritu S conterens Kmg.,Ba.c. nauis Kmg. tarsis Kmg.B 3 et om. A ornamentum A ornatu Bac sacerdotum Qe 4 sculptij scripti B lapide Q ins. est] inseritur Bac 5 fere S uoc. ref. S ophaz B .6 daniel QBac ciri QB 7 ieiuni B adquae Ka.c.m2 8 ind.] uestitus Bac 9 badin e bat dl B baddim ac ophat B ophaz S 10 apud ex ad K ob om. A 11 ophaz A ophat B est s. l. m2 B zahab K zaap a zabad A 13 quaeris S tarsis KB chrisolitus Aacc crisolitus cet. sit aut] it aut K ita ut A ita uti Q acinctus Q iacintus K iacinctus cet. 14 cuius coloris Bac 15 scribatur B praedicatur ac tarsis KB 16 solomon K iosaphath a iosafath Ii. habuerunt A habuer B 17 tarsis KB ad(f)fen\'e uel KQAc, om. cet. 18 est resp. S o}uovo[i/>v uarie scribunt (s. l. add. \'i\' plurinomium e) codd. )

288
ita appelletur et ipsum mare, quia caeruleum sit et saepe solis radiis repercussum, colorem supra dictorum lapidum trahat, a colore nomen acceperit, licet Iosephus tau littera commutata Graecos putet Tarsum appellasse pro Tharsis.

Innumerabilia sunt, quae in. illius mihi commentariis sordere uisa sunt. est sermo quidem conpositus et Gallicano coturno fluens: sed quid ad interpretem, cuius professio est non, quomodo ipse disertus appareat, sed quomodo eum, qui lecturus est, sic faciat intellegere, quomodo intellexit ille, qui scripsit?

rogo, non habuerat decem Origenis uolumina, non interpretes ceteros aut certe aliquos necessarios Hebraeorum aut ad interrogare aut ad legere [et], quid sibi uellent, quae ignorabat? sed tam male existimasse de posteris, ut nemo posset de eius erroribus iudicare!