Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Nuper, cum Reticii Augustodunensis episcopi, qui quondam a Constantino imperatore sub Siluestro episcopo ob causam Montensium missus est Romam, commentarios in Canticorum Canticum perlegissem, quod Hebraei uocant sir asirim, uehementer miratus sum uirum eloquentem praeter ineptias sensuum ceterorum Tharsis urbem putasse Tarsum, in qua Paulus apostolus natus sit, et aurum Ofaz petram significari, quod Cephas in euangelio Petrus sit appellatus.

habuerat utique et in Hiezechiele id ipsum uerbum, ubi de quattuor animalibus scribitur: et species rotarum sicut species tharsis, et in Danihele de domino: et corpus eius ut tharsis, [*](10 cf. Ioh. 1, 42 etc. 12 *Ezech. 10, 9 13 *Dan. 10, 6 ) [*](K — Spinaliensis 68 s. VIII ) [*](Q = Duacensis 247 s. XI. ) [*](A — Parisinits lat. 4883 A s. XI. ) [*](B = Berolinensis lat. 18 s. XII. ) [*]( a = Parisinus bibl. armamentarii 293 s. XII. ) [*](c = Mazarinianus 577 s. XII. ) [*]( c = Parisinus lat. 1876 s. XII. ) [*]( 2 ad eandem de ofaz baddin et tharsis KA ad marcellam de ofaz badin et tharsis Qt ad marcellam de reprehensione reietici episcopi in cantica canticorum B de reprehensione tractatuum in canticis canticorum retici galli ac; Hieronymi nomen exhibent tituli in QBace 3 retici ac recticii (in ras. m2) B rheticii S augustud. Bac augustid. Ae cundam Q 4 a om. B 5 roma K romae ac canticorum canticum (cantica Q) KQA canticum canticorum cet. 6 sirassiiim K syrasirim (postposito uocant) A 7 loquentem Ka.c.m2 8 ceterorum om. c tarsis Qa.c.B tarsum Qa.c.B tharsum cet. 9 ophaz e ophat B petram Q petrum cet. Petrum S significare S 10 quod] qui Bac quia S petrus Q,A (s. I.) petra Kc id est petrus Bac idem petrus S 11 et 8. l. B ihezechiele c iezechiele Aac ezechiele (sic) B ezechiele S 12 tarsis B 13 et in—p. 287, 2 Tharsis] om. KQAe, sed in K add. in mg. inf. daniele codd. eius] eiusdem S tarsis Kmg.B )

287
quod Aquila chrysolith um, hyacinthu m Symmachus interpretantur, et in Psalmis: spiritu uiolento conteres naues Tharsis. et inter lapides, qui in ornatum sacerdotis tribuum nominibus sculpti sunt, eiusdem lapidis nomen insertum est et omnis ferme scriptura hoc referta uocabulo est.

de Ofaz uero quid dicam, cum supra dictus Danihel propheta in tertio anno Cyri, regis Persarum, post tres ebdomadas ieiunii atque tristitiae dicat: extuli oculos meos et uidi, et ecce uir unus indutus baddim et renes eius cincti auro Ofaz? plura quippe apud Hebraeos auri sunt genera; unde ob distinctionem nunc Ofaz positum est, ne quis zaab putaret, quod in Genesi nasci cum lapide carbunculo praedicatur.