Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Sunt autem, qui et de euangelio interrogationem Petri replicent: domine, quotiens peccabit in me frater meus et dimittam ei? usque septies? dicit ei Iesus: non dico tibi usque septies, sed usque septuagies septies. et putant mortem atque peccatum in septima progenie sabbatizasse, quando Enoch raptus est et non inueniebatur, quia transtulit illum deus. de septuaginta autem et septem [*](1 *Gen. 4, 13 3 cf. Ion. c. 3 et 4 cf. IV Eeg. 20, 1-11 15 *Mattb. 18, 21-22 19 Hebr. 11, 5. cf. Gen. 5, 24 ) [*](1 fr. mei sum AD VI- sextum tU quod] que tu ipsum ADB dicens maior B 2 quam] que tti dimittatur B VII. septimum tD quod] que ttJ quia AD 3 nineuetas to ninniuetas q niniuitas DB,A (tert. i ex e m2) 4 iudeae q iuda AD dist.] sustulerunt g; add. ut qui damnati fuerant non perirent sed agentes poenitentiam impetrarent misericordiam dei Q et dic.] nam tradunt S 5 sept. gen.] septem generationes QAD 6 delatum Aa.c.m2 long. uit.] longaeuitate toAD 7 merore (corr. e merore) q morere 1D maeroris g aegeret ID et] ut ADB 9septinarmmtcq et s. l. B 11 quod] que tn 12 qui om. Q interficerit A ingenti] ingi (corr. igni) tt) eum] add. adflictione Q omni supplicio Q transeuntem Aa.r.,QD 13 liberaret Q 14 sunt] item de septem uindictis cayn sunt B . et QB, om. cet. 15 peccauit txtQAD,Ba.c.m2 peccauerit q 16 et eras. B Iesus] dominus B 17 pr. usque om. Q 18 sabbatitasse q 19 quando] qua Q quia] que In 20 eum IUq septuanta Q )

275
illam expositionem secuntur: in aduentu Christi mortis atque peccati aculeum esse confractum.

Ponam et aliam opinionem, ne quid uidear\' praetergressus. quidam septimum annum remissionis et quinquagesimum iobelei et quadringentesimum nonagesimum, quod uolunt intellegi \'septuagies septies\', multis modis interpretantur adserentes ob hanc causam quinquagesimi et quingentesimi numeri sacrate in euangelio positum debitorem et quinquagesimum psalmum paenitentiae, qui septem conficitur septimanis et in principium ogdoadis erumpit.

uerum ne longius sermo procedat, hucusque super hoc locutum esse sufficiat, quia et ex his, quae respersimus, ingentem tibi disputationis siluam poteris ipse conficere sciens Origenem duodecimum et tertium decimum in Genesim librum de hac tantum quaestione dictasse.

Cur deus loquitur ad Abraham, quod quarta progenie filii Israhel essent de terra Aegypti reuersuri, et postea Moyses scribit: quinta autem progenie ascenderunt filii Israhel de terra Aegypti? quod utique nisi exponatur, uidetur esse contrarium. [*]( 1 cf. I-Cor. 15, 56 4 cf. Deut. 15,1. Leu. 25,4 cf. Leu. 25,8-10 7 cf. Luc. 7, 41 15 cf. pag. 267, 5 cf. Gen. 15, 16 17 *Ex. 13, 18 )[*]( 1 mortisque Q 2 peccata Aa.c.m2 eculeum Q 3 ponam] item alia aliter ponam B 4 quidem tua.c. promissionis D 5 iobelei qD iubelei AB iubelaei Q iuKileum tu iubilaei S quadringensimum qa.c. quadragintissimum tu quod] uel qui B quo Engelbrecht 6 interpretantur in mg. q 7 sacratae A sacrati Q 9 potentiae D septem annis Aa.c.m2D ebdomadibus B principio tnq 10 ogdoadis D ogduadis Aa.c. ocdoadis B ocduadis q octuadis (corr. ocduadis) tu octoadis Q erumpitur q 11 hoc locutum] holocaustum qa.c.D me esse D,Bm2 quia et] qui tu reperimus tv,Bm2 repperimus q 12 tibi] ibi Itiq ubi D potueris (u eras.) tu 13 originem tuq genesi XoQqB 14 libri D questionem D dictasse] dicat se q; add. A: de egresione (sic) filiorum israhel ex egypto, D: de egressione filiorum iliorum (sic) israhel ex egypto III* (sic), B: de abiaham, tu ct Q in mg.: II 15 quod] quae tu quartet D 16 filiis B israel tuqB essent] sint B terra aeg.] (a)egypto AD moyse tu 17 scripsit B israel roqB 18 quod] quae M nisi] si tu exponantur q uiderunt q 19 contr.] add. AD hieronimus, B: de quatuor generatione (sic) filiorum israel )[*]( 18* )

276

Hoc uero problema cum legissem, coepi mecum tacitus aestuare et e uestigio Genesim Exodumque percurrens repperi loca, in quibus scripta sunt, quae uidentur facere quaestionem. ac primo aestimabam spiritalibus spiritalia conparans indissolubile esse, sicuti et multa sunt alia.

nam et Mathusalam quattuordecim annos post diluuium uixisse scribitur, nec tamen arcam ingressus est cum Noe; et, cum ipse deus locutus sit ad Abraham: sciendo scies, quia peregrinum erit semen tuum in terra non sua et in seruitutem redigent eos et adfligent eos et humiliabunt eos quadringentis annis, postea Moyses scribit in Exodo: et factum est post quadringentos triginta annos, exiuit omnis potentia domini de terra Aegypti.