Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

\'Isaac portat imaginem dei patris, Rebecca spiritus sancti, Esau populi prioris et diaboli, Iacob ecclesiae siue Christi. senuisse Isaac consummationem orbis ostendit; oculos illius caligasse fidem perisse de mundo et religionis lumen ante eum neglectum esse significat. quod filius maior uocatur, acceptio legis est Iudaeorum; quod escas eius atque capturam diligit pater, homines sunt ab errore saluati, quos per doctrinam iustus quisque uenatur.

sermo dei benedictionis est repromissio et spes regni futuri, in quo cum Christo sancti regnaturi sunt et uerum sabbatum celebraturi. Rebecca plena spiritu sancto et sciens, quid audisset, antequam pareret, quia maior seruiet minori, — magis autem forma spiritus sancti, quae futura norat in Christo, in Iacob ante meditatur — [*](2 cf. Gen. 27, 1 3 *Gen. 27, 22 12 cf. Gen. 27, I 13 cf. Gen. 27, 1 15 cf. Gen. 27, 1 16 cf. Gen. 25, 28 17 cf. Gen. 27,2-4 18 cf. Apoc. 20, 6 21 Gen. 25, 23 ) [*]( 1 quam] qu* (8. ras. a m2) M quae q ergo scripsi ego codd. 3 pr. uox] uox haec Q uoi quidem B iacob est AD est iacob B 4 ad.«, l. m2 B benedicendum D patris Q 6 quid] qui Aa.c. quod B sign. in fig. AD 7 adiungere] s. l. add. I (= uel) Bm2 adiungeret Q liippoliti A hyppolyti D hyppoliti Q hypoliti Inq yppoliti (s. l. add. m2 antioceni et patriarche) B ponimus Q ponamus ADB 8 et] ei AD quo] quod S 9 quo] quod S 10 laciorem (add. de isaac) to 11 spiritu ivq priori q zabuli Q 13 oculus q oculis A illius om. AD 15 pr. quod] que tt) alt. quod] quae tt) 16 hominis tt) 17 uenator Q ueniatur q 18 promissio estfi 19 sunt regno AD 20 et om. tnq quid] quod in anteque h) 21 seruiet (et in ras. m2) B seruiret toq forma om.Q spiritn h) 22 quae] q q nouerat A,B (nou exp.) mediator Aa.c.m2 meditabatur (ba exp.) B )

284
loquitur ad filium minorem: uade ad gregem et accipe mihi inde duos haedos praefigurans carneum saluatoris aduentum, in quo eos uel maxime liberaret, qui peccatis tenebantur obnoxii, siquidem in omnibus scripturis haedi pro peccatoribus accipiuntur.

quod autem duos iubetur adferre, duorum populorum significatur adsumptio; quod teneros et bonos, dociles et innocentes animae. stola Esau fides et scripturae sunt Hebraeorum, quibus gentilium indutus est populus; pelles, quae eius brachiis circumdatae sunt, peccata utriusque sunt plebis, quae Christus in extensione manuum cruci secum pariter adfixit. quod Isaac quaerit ab Iacob, cur tam cito uenerit, admiratur uelocem credentium fidem; quod cibi delectabiles offeruntur, hostia placens deo salus est peccatorum.