Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

in reliqua parte interpretatio non discordat; omnis pugna de uerbo est \'amesim\', quod his litteris scribitur: heth, mem, sin, iod, mem, utrumnam \'quiuque\' an \'munitos\' sonet. et quidem \'quinque\' hoc sermone dici negare non possumus, uerum \'quinque\' plurali numero, non cquinta\', ut illi interpretati sunt, singulari. sed nec cgeneratio\' inuenitur adiuncta, quae lingua Hebraea <dor\' dicitur, ut, si esset \'quinta generatio\', sermone legeretur illorum \'amesa dor\'.