Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Postquam epistulam tuae sanctitatis accepi, confestim accito notario, ut exciperet, imperaui; quo ad officium praeparato, quod eram uoce prompturus, ante mihi cogitatione pingebam. interim iam et ego linguam et ille articulum mouebamus, cum subito Hebraeus interuenit deferens non pauca uolumina, quae de synagoga quasi lecturus acceperat.

et ilico habes\', inquit, \'quod postulaueras\' meque dubium et, quid facerem, nescientem ita festinus exterruit, ut omnibus praetermissis ad scribendum transuolarem; quod quidem usque ad praesens facio.

uerum, quia heri diacono ad me misso, ut tu putas, epistulam, ut ego sentio, commentarium te expectare dixisti breuem responsionem ad ea desiderans, quae singula magnorum uoluminum indigent, ταῦτά σοι ἐσχεδίασα tantum quaestiunculis praetermissis, non quo non potuerim et ad illas aliquid respondere, sed quod ab eloquentissimis [*]( tu — Sangallensis 238 s. VIII. ) [*](Q = Colmarensis 41 s. IX. ) [*](A = Berolinenais lat. 17 s. IX. ) [*]( q = Monacensis lat. 14500 s. IX. ) [*](D = Vaticanus lat. 355 + 356 s. IX-X. ) [*](B = Berolinensis lat. 18 s. XII. ) [*]( 2 ad damasum W q ad papam damasum de VII (octo A) uindictis (in add. s. I. m2 A) cain AD damaso iheronimus B, titulo caret S2; Hieronymi nomen exhibent tituli omnes 3 Beat.-:p. 269, 18 exsoluet om. toq hi(ih- B)eronimus codd. 4 suscepi B 5 ut s. I. m2 B 6 cogita- tioni Q 7 mouebamur Aa.c.m2 9 illico A 11 ita om. Q 13 heri] s. I. add. te Am2 a diacono A archidiacono D misso ad me Q tu om. AD 14 ut] et ut Bp.c. 15 resp. breu. Q desiderans] quae desideras adnectens Q 16 indicant Aa.c.m2D indigent disputatione Q prolixitate indigent s TATTACOIECXEAIACA (s. I. m2 haec tibi confestim dixi i discussi) A, uariant cet. 17 quod Dp.c..Q 18 et om. S ab] et ab QB )

269
uiris, Tertulliano nostro scilicet et Nouatiano, Latino sermone sint editae et, si noua uoluerimus adferre, sit latius disputandum.

certe expecto, quid placeat: utrumne epistolari breuitate sententias tibi uelis digeri aut singulorum libros confici. nam et Origenes in quarto Pauli ad Romanos la/jTiquaiuiv tomo de circumcisione magnifice disputauit et de mundis atque inmundis animalibus in Leuitico plura disseruit, ut, si ipse inuenire nihil possem, de eius tamen fontibus mutuarem. et ut uerius loquar, Didymi de spiritu sancto librum in manibus habeo, quem translatum tibi cupio dedicare, ne me aestimes tantummodo dormitare, qui lectionem sine stilo somnum putas.

antelatis itaque problematibus, quae epistulae tuae subieceras, quid mihi uideretur, adnexui ueniam postulans et festinationis pariter et morarum: festinationis, quia ad unam lucubratiunculam dictare uolui rem dierum; tarditatis, quia alio opere detentus non statim ad interrogata rescripsi.

Quid sibi uult, quod in Genesi scriptum est: omnis, qui occiderit Cain, septem uindictas exsoluet?

Antequam de quaestione dicamus, rectum uidetur, ut editiones interpretum singulorum cum ipso Hebraico digeramus, quo facilius sensus scripturae possit intellegi: uaiomer lo adonai lochen chol orec cain sobathaim ioccamo; Aquila: et dixit ei [*]( 17 cf. pag. 266, 15 *Gen. 4, 15 ) [*](1 nostro om. QD acilicet om. Q latine. B 2 sunt Q ui (del.) auferre (del.) afferre B 4 aut sing.] sing. an Q 5 quarto] epta B tţ\'l\'jPĮ\'ttxū>v tomo] EZHTHNKUUNThOMO Q E3KTNITIKONTCUMO) B tomo AD HTjYvjoeuiv tomo S 7 ut] et Q 8 possim Q mutuare A mutuarer D et om. AD 9 dydimi D didimi AB 10 extimes B existimes S 11 qui] quia Q putas] add., sedpostea del. ante missis questionibuB B 13 pariter] partem D 14 qui AD 15 uolui rem J) uoluerim QA uoluerim (corr. uolui) B dierum AD opus dixer (i eras.) B multorum dieram opus Q.S (m. op. d.) quod Q 16 stat. non Q ad ex ab A 18 exsoluit AD 20 ebraico B hebreico toq hebreo Q dig.] conferentes sermone dig. Q 21 sens. sc.] om. D SC. sens. S uaior merlo Oq uaior mello ItJ natomer yot B labhen trfiq laCs B 22 chol oreg tvQq coh looreg B chain Q cam B sobathain (o ex a) ItJ sabathaim Q sobothai D sabbata B ioc*camo D iocchamo A iokkamo Qq ioh kamo tt) torramo B dicit toq )

270
dominus: propterea omnis, qui occiderit Cain, septempliciter ulciscetur; Symmachus: et dixit ei dominus: non sic, sed omnis, qui occiderit Cain, ebdomatos siue septimus uindicabitur; Septuaginta et Theodotion: et dixit ei dominus: non (sic, sed omnis, qui occiderit Cain, septem uindictas exsoluet.