Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

et ex hac occasione in longam egrediens disputationem tanta operositate, quod uolebat intellegi, usus est persuadendi, quanta semper falsitas indiget, ut uera uideatur, cum in hoc loco non septuaginta interpretes, sed Latini de Graeci uerbi ambiguitate decepti xapitoac \'fructus\' magis quam \'manus\' interpretati sunt, cum xapitol \'manus\' quoque dicantur, quod in Hebraeo ponitur \'chaffach\', et Symmachus quintaque editio transtulerunt \'manuum tuarum\', ut ambiguitatem prioris sermonis effugerent.

Cum haec furtiuis, ut\' aiunt, operis ad lucubratiunculam uelox notarii manus me dictante signaret et plura dicere cogitarem, iam ferme quarta noctis hora excesserat et repente stimulis quibusdam dolentis stomachi suscitatus in orationem prorui, ut saltim reliquo horarum spatio subrepente somno frustraretur infirmitas. c [*]( 6 *Ps. 127, 2 ) [*]( 1 est] et A reprobus AD,Ha.c. et eorum B 3 manum A 4 nost, Hil. S hylarius A ilarius B 6 fructum AD oppinatus ILD oppinatur.4 7 cribatur ABa.c. labor Aa.c.m2 8 manducarem Aa.r. fructum D 9 deberi A in longam B, om. cet. longam g 10 ingrediens g tanta Ap.c.m2 12 uid. uera B 13 de eras. A graeci B graeco cet. 14 sint g cum xOtpltol uarie scriptum in codd. 15 dicatur A cnaffacn A caphach B 16 transtulerint II 17 priori D,Aa.c.m2 superiori B effugerunt Aa.c.m2 effugerint IID 18 furtiuis B furtiui cet. operibus B 19 uelox] uel ex m2 A me dictante ex meditante B agitarem D 20 hora noctis B 21 suscitatur D 22 prorui B proripui AD,11 (in mg. af prorui m2), prorupi S relinquo (n exp.) B reliqua cet. spatia II spatium A subripiente II 23 frustretur 77 frustetur AD )

265
XXXV. EPISTULA. DAMASI AD HIERONVMUM. Dilectissimo filio Hieronymo Damasus.

Dormientem te et longo iam tempore legentem potius quam scribentem quaestiunculis ad te missis excitare disposui, non quo et legere non debeas — hoc enim ueluti cotidiano cibo alitur et pinguescit oratio —, sed quo lectionis fructus sit iste, si scribas.

itaque, quoniam et heri tabellario ad me remisso nullas te iam epistulas habere dixisti exceptis. his, quas in heremo aliquando dictaueras quasque tota auiditate legi atque descripsi, et ultro pollicitus es te furtiuis noctium operis aliqua, si uellem, posse dictare, libenter accipio ab offerente, quod rogare uolneram, si negasses. neque uero ullam puto : digniorem disputationis nostrae confabulationem fore, quam si de scripturis inter nos sermocinemur, id est, ut ego interrogem, tu respondeas.

qua uita nihil in hac luce puto iocundius, quo animae pabulo omnia mella superantur. quam [*](17 *Ps. 118, 103 ) [*](A = Berolinensis lat. 17 s. IX. ) [*](F = Veronensis XVI. 14 s. IX., ) [*](J = Vindobonensis lat. 934 s. IX. ) [*]( q = llJonacensis lat. 14500 s. IX. ) [*](D. = Vaticanus -lat. 355 -f- 356 s. IX-X. ) [*](B = Berolinensis lat. 18 s. XII. ) [*]( 2 epistola papae damasi ad lueronimum praesbiterum A damasi papae (papae om. q) ad hieronimum FJq in nomine trino diuino incipit episla pape damasi ad bieronimum presbiterum D damasus iheronimo jB 3 Di- lectiBsimo-Damasus om. AD hi(ih-Zi)eroninio FJB Dilect. p. 266,14 disputantis om. q 4 longuo B 6 quod D et] e Fa.c.m2 uelut F (ex uel m2), J cottidiano FJD cibo s. I. D 7 alitor Ja.c. aliter Fa.c.m2 aliter (del.) alitur B pinguiscet Fa.c.m2,J quod B 8 et s. l. B here Aa.c. heri ri (alt. ri exp.) F eri B tab.] a tabellario Ap.c. 9 al. in her. AD 11 ultro] quia D furtiui D fructiuis A operibus Ap.c.m2,B 12 aliquas AD uelle (uelles m2) 11 13 si AD etiam si cet. 15 script.] add. aliquid B serm. int. nos AD ego] et ego AD 16 tu] et tu B quia FJ (i eras.) pnto in hac luce AD iucundius Fp.c.m2 )

266
dulcia, inquit propheta, gutturi meo eloquia tua, super mei ori meo. nam cum idcirco, ut ait praecipuus orator, homines bestiis differamus, quod loqui possumus, qua laude dignus est, qui in ea re ceteros superat, in qua homines bestias antecellunt?

Accingere igitur et mihi, quae subiecta sunt, dissere seruans utrobique moderamen, ut nec proposita solutionem desiderent nec epistulae breuitatem. fateor quippe tibi, eos, quos mihi iam pridem Lactantii dederas libros, ideo non libenter lego, quia et plurimae epistulae eius usque ad mille uersuum spatia tenduntur et raro de nostro dogmate disputant; quo fit, ut et legenti fastidium generet longitudo et, si qua breuia sunt, scolasticis magis sint apta quam nobis de metris et regionum situ et philosophis disputantis.

Quid sibi uult, quod in Genesi scriptum est: omnis, qui occiderit Cain, septem uindictas exsoluet?,

Si omnia deus fecit bona ualde, quare Noe de mundis et inmundis animalibus praecepit, cum inmundum bonum esse nihil possit et in nouo testamento post uisionem, quae Petro [*]( 2 cf. Cic. de orat. I 32 sq. 15 *Gen. 4, 15 17 cf. Gen. 1, 31 cf. Gen. 7, 2 ) [*]( 1 guttori AF mel] add. et fauum FJ 2 mco] add, exemplum cuiusdam oratoris B cum] et J, om. F arator Aa.c.m2 3 bestiis) a bestiis Fp.c.m2B differamur FJ laude] add. ille FJ 4 qua] quo FJ 6 subiuncta FJ edissere Bp.c.m2 disserere F (alt. re exp.), J 7 utrubique Fa.c.,J utroque (corr.) B utrnmque AD proposita F 8 epistula J breu.] add. excedant B eos] add. libros FB, add. liberos (e eras.) J 9 lactanti Fp.r.J lectitanti Aa.c.m2D lectitandos (in ras. m2) B dederis Ba.c.m2 libros om. FJB 10 eius] eras. B huius S usque] neque D spatia uerauum F spatiadnersnum (d eras.) A 11 disputat Fa.c.m2Ap.c.J 12 quo—legenti] quos autem legat D legendi S geret Fa.c. 13 scholasticis J magi Ja.c. metris] mundi D 14 phil. et reg. situ FJ philosophiis Ap.c.m2 disputantis scripsi disputandis A (disputanti m2), D disputantes FJ disputando (in ras. m2) B disputantia uel disputantibus S 15 Quid] d quid AD 16 exsoluit q 17 Si] IN si ADB, cf. not. adp. 267,5.10.12 facit D Noe] ad noe (noe B) FJB de noe q 18 praecipit Fa.c.m2 nihil esse bonum possit (poss. bon. D) AD )

267
fuerat ostensa dicenti: absit, domine, quoniam commune et inmundum numquam introiuit in os meum, uox de caelo responderit: quod deus mundauit, tu ne commune dixeris?

Cur deus loquitur ad Abraham, quod quarta progenie filii Israhel essent de Aegypto reuersuri, et postea Moyses scribit: quinta autem progenie exierunt filii Israhel de terra Aegypti? quod utique nisi exponatur, uidetur esse contrarium.