Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

cexcussos\' autem et consuetudo sermonis humani \'uegetos\' et \'robustos\' et \'expeditos\' uocat et ipsi septuaginta interpretes in Esdrae libro pro \'iuuenibus\' transtulerunt, in quo ita scribitur: et factum est ex die illa, medii excussorum faciebant opus et medii eorum habebant hastas et scuta et arcus et thoracas et principes post omnem domum Iuda aedificantium in muro.

ex quo animaduertimus et in praesenti loco pro adulescentibus atque puberibus \'excussos\' positos, non, ut ille opinatus est, pro apostolis, qui excussi a pedum excussione dicantur.

legi et cuiusdam librum et elegantem in \' eo sensum repperi, Cexcuss\' Iudaeos dici a templo et lege et [*]( 5 *Zach. 9,13 7 *Esai. 49, 2 10 *Ps. 126, 5 15 *II Esr. 4,16—17 ) [*]( 1 teodocion B theodotio 77 theodothio A teudotio D sic] sicut II ■5)xovy](j.svoi scripsi EKONHOCNOI All EKON \'* (= enim) OCNOI D NKONHMENI B quod nos om. B 2 sena. ex quo] sensusque B manifestus B est om. D 4 quo A quod cet. suos sanct. S arcus et B, om. cet. 5 zach. proph. II 6 ext. te] extendit B 9 qui aliter B qualiter IID,A (equaliter m2) pr. et om. A 10 repleuit S 11 ut] ntique B 12 seru.] estimaretur B 13 uegitos AD expeditor D expiditor A 14 ipsos B esdrae (s in ras. m2) A ezrae B 15 scribetur AD scriptum est B 16 medii ex dii II 17 astas AB 18 toracas B thorocas 77D torochas (h del. m2) A thoraces S 20 loco ex locum m2 A 21 ut ille] utile B oppinatus AD excusi Aa.c.m2 a] ad A, om. D 22 in om. A 23 sensum (m exp.) A excusos Aa.c.m2 )

264
gratia domini pro eo, quod est \'reprobos\': eorum esse filios apostolos, qui ex ipsorum semine procreentur et in similitudinem sagittarum manu domini contineantur.