Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

sunt.] hic cum multa repperiret et inuentorum nobis indicem derelinqueret, centesimi uicesimi sexti psalmi commentarium et phe litterae tractatum ex eo, quod non inscripsit, confessus est non repertum; non quod talis tantusque uir — Adainantium dicimus - aliquid praeterierit, sed quod neglegentia posterioium ad nostram usque memoriam non durarit.

hoc ideo, ut, quia mihi de eodem psalmo proposuisti, qui esset \'panis doloris\' in eo, quod dicitur: in uanum uobis est ante lucem surgere, surgere, postquam sederitis, qui manducatis panem doloris, ostenderem me de Origenis commentariis, quid senserit, non habere.