Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Videtisne et Graecos pariter et Latinos unius labore superatos? quis enim umquam tanta legere potuit, quanta ipse conscripsit? pro hoc sudore quid accepit praemii? damnatur a Demetrio episcopo; exceptis Palaestinae et Arabiae et Phoenices atque Achaiae sacerdotibus in damnationem eius consentit orbis; Roma ipsa contra hunc cogit senatum non propter dogmatum nouitatem, non propter heresim, ut nunc aduersum eum rabidi canes simulant, sed quia gloriam eloquentiae eius et scientiae ferre non poterant et illo dicente omnes muti putabantur.

Haec quare scripserim et ad pauperis lucernae igniculum cito, sed non cauto sermone dictauerim, potestis intellegere, si Epicuros et Aristippos cogitetis.

XXXIV. AD MARCELLAM.

Beatus Pamphilus martyr, cuius uitam Eusebius Caesa. riensis episcopus tribus ferme uoluminibus explicauit, cum [*]( 2 item Pitra in codd. 3 pariter] quoque SJl unius] huius S 4 quis-15 cogitetis om. Hom potest Tl 5 pro] porro S 7 Phoenices scripsi phoenicis ..f.),mm9èD faenicis 8 fenicis 0.3 damnatione 9K 5 orbis scripsi urbs codd. Roma] romana S senatum cogit SJi 10 aduersns$9Jl eum om. M 11 eius om. 5)1 docente S 13 hoc 9Jt 14 sed non cauto om. ©$3291 sermone sed non cauto Sf 15 epicaros 910,$2 (corr.) aristippos S9J1 aristippas cet. ) [*](.A = Berolinensis lat. 17 s. IX. ) [*](II = Turicensis Augiensis 49 s. IX. ) [*](D = Vaticanus lat. 355 + 356 s. IX-X. ) [*](B = Berolinensis lat. 18 s. XII. ) [*]( 17 ad marcellam AIlD eiusdem de psalmo B; Hieronymi nomen exhibent tituli in II(B) 18 cuius-episc.] s. I. m2 A ) [*]( 17* )

260
Demetrium Phalereum et Pisistratum in sacrae bibliothecae studio uellet aequare imaginesque ingeniorum, quae uera sunt et aeterna monumenta, toto orbe perquireret, tunc uel maxime Origenis libros inpensius persecutus Caesariensi ecclesiae dedicauit, [quam ex parte corruptam Acacius, dehinc Euzoius, eiusdem ecclesiae sacerdotes, in membranis instaurare conati

sunt.] hic cum multa repperiret et inuentorum nobis indicem derelinqueret, centesimi uicesimi sexti psalmi commentarium et phe litterae tractatum ex eo, quod non inscripsit, confessus est non repertum; non quod talis tantusque uir — Adainantium dicimus - aliquid praeterierit, sed quod neglegentia posterioium ad nostram usque memoriam non durarit.

hoc ideo, ut, quia mihi de eodem psalmo proposuisti, qui esset \'panis doloris\' in eo, quod dicitur: in uanum uobis est ante lucem surgere, surgere, postquam sederitis, qui manducatis panem doloris, ostenderem me de Origenis commentariis, quid senserit, non habere.

Unde ad Hebraeum recurrens inueni pro \'pane doloris\' scriptum esse \'leem aasabim\', quod Aquila interpretatus est ἄρτον τῶν διαπονημάτῶν, id est \'panem elaborationum\', [*](14 *Ps. 126, 2 ) [*](1 demeritum B phalereum A falereum cet. et pisistratum B epysistratum cet. bibliotece B biblioticae A 3 monimenta llp.c. 4 libro B prosecutus S 5 ded.-eccl. om. D quam] quam <bibliothecam) Klostermann; cum J hic procul dubio ad Pamphilum referendum sit, uerba 5 quam-7 conati sunt seclusi (cf. Klostermann, act. acado Berol. 1897, 856, 3) acatius AB dehinc et AJI 6 cognati (g exp.) A 7 hinc AB reperiret D repperit B reppererit S 8 dereliquerit B uigesimi g 9 et phe litterae] ut pariter dubitanter Klostermann phe] fe AIID, om. B tractum AD etractum II inscr.] sii (siis m2) scripsit A scripsit B 10 quo HD 11 quo IID 12 posterorum B,lIp.r. duraret AD 13 ideo dixi S de eod. ps. mihi S mihi om. B qui] quid Ap.c.m2 14 alt. in om. S 15 alt. surgere (lYsipfoS\'»" cod. Alex.)] om. B surgite Dp.c.m2 posquam A 16 ostendere A 18 hebrium (hebreum mU) A 19 esse] ex e m2 A, om. S leem B lem All lam D aasabrim B 20 APTONTUJN AIAIIOAATO(lD II)N AIID APAMTONPOVIMATONAPhONTCOENOhNMATON B elaborantium II". )

261
Symmachus aptcv xaxoita$o6(i.evov, quod exprimitur \'panem aerumnosum\', quinta editio et Theodotion. qui in ceteris cum septuaginta translatoribus facit, <panem idolorum\'. sexta πλάνης. id est \'erroris\'.

nec mirandum de Aquila, si διαπονήματα pro \'idolis\' ponat, cum opera manuum hominis sint et prophetice populus arguatur ad templum diluculo frustra consurgere et post quietem ad sanctuarium festinare, cum idola dei honore uenerentur, secundum quod Ezechihel scripsit in ipso templo sacrificare idolis sacerdotes.

ut autem plenius adducaris pro \'dolore\' in Hebraeo idola posita, hoc ipsum uerbum, hoc est \'aasabim\', etiam in centesimo tertio decimo psalmo scriptum Septuaginta quoque \'idola\' transtulerunt. nam in eo loco, ubi legimus: idola gentium argentum et aurum, opera manuum hominum, in Hebraeo habet \'asabeem\', quod Aquila interpretatsr elaborationes eorum .

unde, cum ita se ueritas habeat, frustra quidam doloris panem aut hereticorum intellegunt sacramenta aut uitae istius miserabilis et aerumnosae interpretantur laborem, apud quam in sudore faciei comedimus panem nostrum interque spinas et tribulos breuis uitae alimenta nascuntur.