Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Ut tam paruam epistulam scriberem, causae duplicis fuit: quod et tabellarius festinabat et ego alio opere detentus . hoc quasi parergio me occupare nolui. quaeras, quidnam illud sit tam grande, tam necessarium, quo epistolicae confabulationis munus exclusum sit.

iam pridem cum uoluminibus Hebraeorum editionem Aquilae confero, ne quid forsitan propter odium Christi synagoga mutauerit, et, ut amicae menti fatear, quae ad nostram fidem pertineant roborandam, plura repperio. nunc iam Prophetis, . Salomone, Psalterio Regnorumque libris examussim recensetis Exodum teneo, quem illi ele smoth uocant, ad Leuiticum transiturus.