Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Post interpretationem elementorum intellegentiae ordo dicendus est.

Prima conexio est \'doctrina domus plenitudo tabularum ista\', quo uidelicet doctrina ecclesiae, quae domus dei est, in librorum repperiatur plenitudine diuinorum.

Secunda conexio est \'et haec uita\'. quae enim alia potest esse uita sine scientia scripturarum, per quas etiam ipse Christus agnoscitur, qui est uita credentium?