Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Respondi secundum ordinem litterarum eum esse conpositum, quo uidelicet ex prima littera, quae apud eos uocatur aleph, octo uersus inciperent, rursus ex sequenti beth totidem uersus exordium sumerent ac postea ex gimel idem numerus conpleretur atque ita usque ad tau, quae apud eos extrema littera est, psalmum esse conscriptum et in singulis quibusque elementis secundum interpretationem eorum debere intellegi, quae sequerentur.

identidem flagitasti, ut tibi interpretationes singularum edicerem litterarum. dixi, fateor; uerum, quia propter barbariem linguae memoria elabitur omne, quod diximus, desideras commentariolum fieri, ut, si in aliquo forte titubaris, obliuionem lectio consoletur.