Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

habeant sibi ceteri suas opes, gemma bibant, serico niteant, plausu populi delectentur et per uarias uoluptates diuitias suas uincere nequeant: nostrae deliciae sint in lege domini meditari die ac nocte, pulsare ianuam non patentem, panes trinitatis accipere et saeculi fluctus domino praeeunte calcare.

Saluta Blesillam et Eustophium, tirunculas nostras; saluta Felicianen, uere carnis et spiritus uirginitate felicem; saluta reliquum castitatis chorum et domesticam tuam ecclesiam, cui omnia, etiam quae tuta sunt, timeo, ne dormiente patre familias inimicus homo zizania superseminet.