Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Oro te, quid hoc sacratius sacramento? quid hac uoluptate iucundius? qui cibi, quae mella sunt dulciora dei scire prudentiam, in adyta eius intrare, sensum creatoris inspicere et sermones domini tui, qui ab huius mundi sapientibus deridentur, plenos docere sapientia spiritali!

habeant sibi ceteri suas opes, gemma bibant, serico niteant, plausu populi delectentur et per uarias uoluptates diuitias suas uincere nequeant: nostrae deliciae sint in lege domini meditari die ac nocte, pulsare ianuam non patentem, panes trinitatis accipere et saeculi fluctus domino praeeunte calcare.