Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Postquam me a tuo latere subitus turbo conuoluit, postquam glutino caritatis haerentem inpia distraxit auulsio, tunc mihi caeruleus supracaput adstitit imbertunc maria undique et undique caelum.tandeminincertoperegrinationis erranti, cum me Thracia, Pontus atque Bithynia totumque Galatiae uel Cappadociae iter et feruido Cilicum terra fregisset aestu, Syria mihi uelut fidissimus naufrago portus occurrit. ubi ego quicquid morborum esse poterat expertus e duobus oculis unum [*](12 cf. Hor. carm. IV 5, 14 15 Verg. Aen/lII 194 16 Verg. Aen. V 9 ) [*](1 et cum 91A 2 plus tamen 0 plus K tamen plus S 5 macharium codd. 6 laxauit UA me esse B (egrotum me in mg.), cft 7 attenuati S corporis om. K 8 media UA etatis B a.c.m2 9 \'pia cum Oc gradiendi KO gratienti 91 grauienti Aa.c m2 potuisset 9lA 10 uellim K, om. ef 12 nec S in cnruo K adsidens om. K littori BOt litore K 14 conuoluit UA connollnit K conuulsit cet. 15 detraxit K 16 astitit codd. praeter K tunc] add. mihi (exp.) K 17 cael. und. A tamen Ka.c.m2 incertoj add. uie et 0 18 trachia ABOtft ? 91 Pontus om. K atque] om. A ? 5t bytinia KA bitinia B ? 91 bithinia cet. totum Bt 19 uel] om. A et S ? 91 feruidus Bi fernida cf cilicium A caeli cum K cylicum c aestus 9Ldef estus Bi et aestus K 21 ex S )

15
perdidi; Innocentium enim, partem animae meae, repentinus febrium ardor abstraxit.

nunc uno et toto mihi lumine Euagrio nostro fruor, cui ego semper infirmus quidam ad laborem cumulus accessi. erat nobiscum et Hylas sanctae Melaniae famulus, qui puritate morum maculam seruitutis abluerat; et hic necdum obductam rescidit cicatricem. uerum quia de dormientibus contristari apostoli uoce prohibemur et nimia uis maeroris laeto superueniente nuntio temperata est, indicamus tibi, ut, si nescis, discas, si ante cognouisti, pariter gaudeamus.