Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

nos, ut scis, Hebraici sermonis lectione detenti in Latina lingua rubiginem obduximus in tantum, ut loquentibus quoque nobis stridor quidam non Latinus interstrepat. unde ignosce ariditati: etsi inperitus sum, inquit, sermone, apostolus, sed non scientia. illi utrumque non deerat, et unum humiliter rennuebat; nobis utrumque deest, quia et, quidquid pueri plausibile habueramus, amisimus nec scientiam, quam uolebamus, consecuti sumus — Aesopici canis fabula —, dum magna sectamur, etiam minora perdentes. [*]( 1 cf. Verg. V 547 4 *II Cor. 11, 6 8 cf. Phaedrus I 4; Babrias 79 ) [*]( 1 aura ABa.e.m2 moriamur D,Aa.c.m2,II (inmoriamnr m2mg.), add. mater comunis (eorr. s) ai* (si s) ualet (ualeat s) gaudeo et ut ualeat dominum deprecor (precor s) BS (el. p. 252, 20) hebraici (hebrehi B) sermonis IIB hebraeorum AD lectioni A 3 latinus sermo B 4 inq, ap. serm. B serm. inq. ap. S sermonem A 5 sed non] non tamen B scientia A 6 renuebat B,Dp.c. 7 quicquid B quod cet. plausabile B 8 sumus iuxta S ysopici canis B esopianis UD esophianis A 9 fabulam codd. (corr. B) sectamus B perdens Ila.c. perdimus B )

243