Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

ex quo intellegimus in ephod iuxta Septuaginta quoque, qui sensum magis quam I uerbum interpretati sunt, \'sacerdotium\' significari, in teraphim uero, id est \'figurationibus\' uel \'figuris\', uaria opera, quae teraphim uocantur, intellegi.

nam et in Exodo ceterisque locis, ubi describuntur uestes plumaria arte contextae, \'opus cherubim\', id est \'uarium atque depictum\', factum esse describitur, ita tamen, ut uau litteram cherubim non habeant, quia, ubicumque cum hac littera scribuntur, animalia magis quam opera significant. iuxta hunc igitur sensum et Micha cum ueste sacerdotali cetera quoque, quae ad sacerdotale pertinent ornamentum, per teraphim fecisse monstratur.

Quam uellem nunc tibi omnem habitum sacerdotis exponere et per singulas uestium species diuina ostendere sacramenta! uerum, quia et in hoc ipso breuitatem epistulae excessimus et Iosephus ac Philo, uiri doctissimi Iudaeorum, multique de nostris id latissime persecuti sunt, coram uiua, ut aiunt, uoce audies me. (aeque), quae de cetero uelis, praesens percontato, praesentem, ut, si quid forte nescimus, sine teste, sine iudice [*]( 6 cf. Ex. 26, 1 et 31. 37, 5 17 cf. Iosephus, ant. Iud. III 7 cf. Philo, de monarchia 2, 5-6 ) [*]( 1 habetur B est cet. \' et sine—ephod om. AllD teodocion B 2 quoque] del. B, om. S 4 uerba S significari B interpretari AD,ll (alt. i ex e) in B, om. cet. 5 uel (del. m2) uaria B 6-uocatur AllD et] «. I. B ex A 7 discrib. AD scrib. II cherubim II cherubin D,A (u ex o m2) theraphim B 8 depinctum B esse fact. S 9 littera B cherubin A cerubin D habeat AD 10 cura hac s. I. B scribitur Bp.c.m2,s 11 sign.] scriptura (om. S) significat BS ig. hunc s mica B 12 quoque] quo A sacerdotalia S pertinet 77 13 ornamenta S 14 quam Ap.c.,S quem Aa.c.,11 cum B uellet Aa.c. sacerdotalis II sacerdotalem S 16 et om. AIID in hoc in B 17 iosepus A ioseppus D 18 de s. I. B prosecuti AII coram scripsi quorum (s. I. B) codd. uiua om. AIID ut] aut D 19 uoce] add. ut A aeque addidi, om. codd. ceteris Bp.c.m2 uelis s. I. m2 B percunctator S 20 quod AIID ) [*]( LIV. Hieron. Epist. I, ) [*](10 )

242
in fida aure moriatur.