Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

ex quo intellegimus in ephod iuxta Septuaginta quoque, qui sensum magis quam I uerbum interpretati sunt, \'sacerdotium\' significari, in teraphim uero, id est \'figurationibus\' uel \'figuris\', uaria opera, quae teraphim uocantur, intellegi.

nam et in Exodo ceterisque locis, ubi describuntur uestes plumaria arte contextae, \'opus cherubim\', id est \'uarium atque depictum\', factum esse describitur, ita tamen, ut uau litteram cherubim non habeant, quia, ubicumque cum hac littera scribuntur, animalia magis quam opera significant. iuxta hunc igitur sensum et Micha cum ueste sacerdotali cetera quoque, quae ad sacerdotale pertinent ornamentum, per teraphim fecisse monstratur.