Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Verum, quia supra promiseram me, si spatium dictandi ! fuisset, de teraphim quoque breuiter disserturum nec quisquam interim interpellator aduenit, scito teraphim ab Aquila μορφώματα interpretari, quas nos \'figuras\' siue \'figurationes\' possumus dicere.

nam et in eo loco, quando misit Saul nuntios, ut accipiant Dauid, et responderunt uexari illum grauiter et misit rursum dicens: adferte illum in lecto ad me, ut occidam eum. et uenerunt nuntii, et ecce cenotaphia in lecto, pro \'cenotaphia\' in Hebraeo teraphim, id est μορφώματα, posita sunt, et non \'iecur caprarum\', ut nostri codices habent, sed \'puluillus de caprarum pelle consutus\', qui intonsis pilis caput inuoluti in lectulo hominis mentiretur.

ut autem utriusque sermonis pariter explicem ueritatem, in Osee comminatur deus se a populo fornicante omnes gratias ablaturum dicens: quia diebus multis sedebunt filii, Israhel sine rege et sine principe et sine sacrificio et sine altari et sine sacerdotio et sine i ill ani f est a t ion i bus. pro (sacerdotio) et \'manifestationibus\' [*]( 2 cf. Ex. 28, 9---12. 36, 13-14 (39, 6—7) 11 *I Reg. 19, 15-16 19 *Os. 3, 4 ) [*]( 1 cocco Bp.c. illa uero (uero del. Bm2, om. IID) uar. IIDB uarietate (ex illarietate m2) A 2 et] ex D 3 numero Da.c.,B residebat B 5 si s. l. B 6 ne AB 7 MOPOMATA B morfomata ATI marfomata D 8 quod Bp c.m2 9 et B, om. cet. saul mis. S 10 acciperent (perent in ras.) B alt. et om. S 11 lectum B aI me Aa.c.m2, om. B 12 eum B illum cet. pr. et] tunc B ceno-I tapia AIID 13 in s. l. B lectum Ba.c. ceontapia ATID cenotafiis \' (ia ex a m2) B cenotaphiis S 14 marfomata D morf. cet. iecnr B decor cet. 16 pilis caprarum B 17 uer. par. expl. S 18 ose B cominatur B omnem gratiam AIID 19 quod S 20 israel ATIB alt. sine om. AIID alt. et om. AD 21 pr. et om. AIID sine alt. om. II altare AD tert. sine otn. ATID 22 pro sac. et man.] in mg. B, om. A )

241
in Hebraeo habetur \'sine ephod et sine teraphim\', sicut Theodotion quoque et Symmachus transtulerunt.

ex quo intellegimus in ephod iuxta Septuaginta quoque, qui sensum magis quam I uerbum interpretati sunt, \'sacerdotium\' significari, in teraphim uero, id est \'figurationibus\' uel \'figuris\', uaria opera, quae teraphim uocantur, intellegi.

nam et in Exodo ceterisque locis, ubi describuntur uestes plumaria arte contextae, \'opus cherubim\', id est \'uarium atque depictum\', factum esse describitur, ita tamen, ut uau litteram cherubim non habeant, quia, ubicumque cum hac littera scribuntur, animalia magis quam opera significant. iuxta hunc igitur sensum et Micha cum ueste sacerdotali cetera quoque, quae ad sacerdotale pertinent ornamentum, per teraphim fecisse monstratur.