Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Epistolare officium est de re familiari aut de cotidiana conuersatione aliquid scribere et quodammodo absentes inter se praesentes fieri, dum mutuo, quid aut uelint aut gestum sit, nuntiant, licet interdum confabulationis tale conuiuium doctrinae quoque sale condiatur.

uerum tute in tractatibus occuparis, nihil mihi scribis, nisi quod me torqueat et scripturas legere conpellat. denique heri famosissima quaestione proposita postulasti, ut, quid sentirem, statim rescriberem; quasi uero pharisaeorum teneam cathedram, ut, quotienscumque de uerbis Hebraicis iurgium est, ego arbiter et litis sequester exposcar. non sunt suaues epulae, quae non et placentam redoleant, quas non condit Apicius, in quibus nihil de magistrorum huius temporis iure suffumat.

sed quia uector et internuntius sermonis nostri redire [*]( 1 cf. Terent. Andr. 20-21 7 cf. Turpilius inc. fab. fr. 1 E. ) [*]( 1 origenis II\'lJDfJ,Â. (e ex i) malumus Ka.c.m2 2 peritiam ADd sententiam Q 3 nescientium B,SQp.c. nescientiam d ) [*](A = Berolinensis lat. 17 s. IX. ) [*](II = Turicensis Augiensis 49 s. IX. ) [*](D = Vaticanus lat. 355 + 356 s. IX-X. ) [*](B = Berolinensis lat. 18 s. XII. ) [*]( 5 ad marcellam ATID ad marcellam de efphot et seraphin B; Mieronymi nomen praebent omnium codd. tituli 6 epistole D est om. 77 7 et s. l. B inter se] inter A,II (interdum m2) 9 confabulationes AIID 10 tute AH tot B tu tota D tu dum tota S 11 scribens B 12 conpellia All heri D de re B, om. All questionê B preposita A/J.c.m2 postpositi B 14 n. hebreis 77 hebreis u. B 16 epulae S epistulae codd. et om. D placentam S placeant et codd. 17 iura D 18 nector (e ex i m2) A uictor lID uiator B )

233
festinat, rem grandem celerius dicto, quam debeo, licet de scripturis sanctis disputanti non tam necessaria sint uerba quam sensus, quia, si eloquentiam quaerimus, Demosthenes legendus aut Tullius est, si sacramenta diuina, nostri codices, qui de Hebraeo in Latinum non bene resonant, peruidendi.