Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

neque uero nocet exemplis adfirmare, quod dicimus. in septuagesimo quarto psalmo, cuius principium est: confitebimur tibi, deus, confitebimur et inuocabimus nomen tuum, post illud: ego confirmaui columnas eius apud Septuaginta et Theodotionem et Symmachum est \'diapsalma\', pro quo apud Aquilam: ponderaui columnas eius, semper, in quinta autem editione: ego sum, qui paraui columnas eius, semper, in sexta uero: ego firmaui columnas eius, iugiter. porro. in Hebraeo habet post \'ammuda\', quod est \'columnas eius\', \'sela\'.