Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

"Saepe perquirens causas, cur in quibusdam psalmis interponatur \'diapsalma5, obseruaui diligentissime in Hebraeo et cum Graeco contuli inuenique, quia, ubi lingua Hebraea \'sela\', Graeca uero habet \'semper\' aut quid istiusmodi, ibi Septuaginta et Theodotion et Symmachus transtulerint \'diapsalma).

neque uero nocet exemplis adfirmare, quod dicimus. in septuagesimo quarto psalmo, cuius principium est: confitebimur tibi, deus, confitebimur et inuocabimus nomen tuum, post illud: ego confirmaui columnas eius apud Septuaginta et Theodotionem et Symmachum est \'diapsalma\', pro quo apud Aquilam: ponderaui columnas eius, semper, in quinta autem editione: ego sum, qui paraui columnas eius, semper, in sexta uero: ego firmaui columnas eius, iugiter. porro. in Hebraeo habet post \'ammuda\', quod est \'columnas eius\', \'sela\'.