Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

nobis nihil horum uidetur, cum Aquila, qui uerborum Hebraeorum diligentissimus explicator est, sela, hoc est diapsalma, quod ex samech, lamed, he scribitur, \'semper1 transtulerit et inueniamus in psalmorum quoque fine diapsalma positum, ut est illud in tertio: dentes peccatorum contriuisti; domini est salus et super populum tuum benedictio tua, sela, id est \'semper\', et in uicesimo tertio: quis est iste rex gloriae? dominus uirtutum ipse est rex gloriae, semper, et e contra in psalmis multorum uersuum penitus non inueniatur, in tricesimo uidelicet sexto et septuagesimo septimo et centesimo octauo decimo, rursus nonus psalmus distinguatur: canticum diapsalmatis, cum utique, si, ut quibusdam uidetur, diapsalma est indicium silentii, canticum silentii esse non possit. :